The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CONSTAT INTRA

IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS TITULO «MIROWSKIEJ» INVOCATAE
QUAE IN TEMPLO ORDINIS FRATRUM MINORUM LOCI «PINCZOW»
INTRA FINES KIELCENSIS DIOECESIS PIE COLITUR, PRETIOSO DIADEMATE
 REDIMIRI SINITUR «NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Constat intra fines Kielcensis dioecesis in templo Ordinis Fratrum Minorum loci «Pinczow» inde a XVI saeculo Christifideles peculiari pietate venerari claram imaginem Beatae Mariae Virginis titulo «Mirowskiej» invocatae, quae exemplar est insignia pictae tabellae Deiparae «Salutis Populi Romani» in Patriarchali Urbis Basilica Sanctae Mariae Maioris antiquitus adservatae. Qua re, cum Venerabilis Frater Stanislaus Szymecki, Episcopus Kielcensis, litteris die IX mensis Aprilis hoc anno datis, ceterorum Antistitum Conferentiae Episcopalis Poloniae suffultis faventibus votis, etiam cleri populique sui nomine petiverit ut sibi liceret Nostro nomine et auctoritate eandem imaginem pretioso diademate coronare, Nos, intenti ad ea per quae ferventius excitentur cultus ac devotio erga praecelsam Dei Genetricem, quam Nosmet Ipsi a prima Nostra aetate cepimus impense colere, cupientes quoque singulare benevolentiae Nostrae documentum tam dilectis Kielcensibus filiis largiri, illius sollertis Pastoris precibus censemus libentes obsecundare. De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica summa usi potentate eidem Praesuli facimus facultatem ut imagini Beatae Mariae Virginis, quam diximus, Nostro nomine et auctoritate pretiosam imponat coronam iuxta probatum liturgicum ritum. Minime vero dubitamus quin concessus honor in religionis bonum inque populi spirituale emolumentum bene vertat; pariterque fore confidimus ut eius loci incolae, quin immo totius Kielcensis dioecesis fideles ad gloriosam Dei Matrem colendam usque infiammentur atque novis vinculis cum Romana civitate, beati Petri Sede, coniungantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrunn, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Augusti, in Transfiguratione Domini, anno MCMXCI, Pontificates Nostri tertio decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 

top