The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

OMNE QUODCUMQUE FACITIS

VENERABILIS SERVA DEI ANGELA SALAWA BEATA RENUNTIATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum» (Col 3, 17). Invitantur nimirum Christi discipuli ut cum ipso arcte vivant coniuncti eiusque inter homines testimonium fortiter reddant luculenterque secundum baptismi suscepti officia.

Huic invitationi alacriter quidem ac liberaliter respondit Venerabilis Serva Dei Angela Salawa, quae supernaturali prorsus sapientia dona duplicavit gratiae caelitus percepta et circum se Evangelii lumen cum fervore animique simplicitate diffudit, arduam Christianae perfectionis viam percurrens.

Piis e parentibus in oppido Siepraw est nata prope Cracoviam die nono mensis Septembris anno millesimo octingentesimo octogesimo primo humilisque adolevit et docilis et industria. Decimo sexto aetatis anno Cracoviam sese contulit ut operariae domesticae munia procuraret, quae sedulo plane amanterque complens in instrumentum simul convertit sui ipsius sanctificationis suique etiam apostolatus; qua de re est aliquando elocuta: «hoc in opere praestantem deprehendo opportunitatem tolerandi multum, laborandi multum, multum precandi; praeterea aliud in hoc mundo non cupio quidquam». Castitatis voto Deo dicata cupiebat exinde ad eum pertinere solum altumque sic spiritalis vitae gradum est adepta, interiorem alendo vitam suam crebra verbi Dei auditions ac precatione adsidua, mysteriorum Eucharistiae Christique passionis fervida meditatione ac sacrificio cotidiano. Quod vero fideliter cotidie officia sua explebat, haud inde impediebatur quin caritatis operibus vacaret, potissimum primi belli universalis tempore, cum vulneratis apud valetudinarium Cracoviense assedit. Inter operis illius socias frugiferum explicavit apostolatum, quibus exemplum ipsa facta est et vitae Christianae simul magistra.

Ita ipsa Dei progrediebatur in amore ut adfirmare non dubitaret sic se illici ut nullo pacto resistere illi posset cumque omnibus rebus Magistro Divino, animae suae sponso placere studeret, ita eius monitis ac praeceptis usquequaque obtemperaret. Ad Beatissimae Virginis Mariae exemplar, «ancillae Domini» nempe quam filiae amantis adfectu venerabatur, omnem suam instituebat vitam. Porro Sancti Francisci Asisinatis vestigiis ea ingressa est, Tertium Ordinem saecularem studiosa sequendo eiusque spiritalem rationem vitae et officia complendo.

Anno millesimo nongentesimo decimo septimo morbis oppressa in miserrimam confugit pergulam ubi quinque traduxit annos in solitudine ac paupertate atque in precatione perpetua, ingravescentibus doloribus quos Domino offerebat. Totam demum vitam obtulit ei mortemque ipsam hac mente: «Tuum ad honorem tuamque gloriam in Polonia et orbe universo». Ita pientissimo animo obiit die duodecimo Martii mensis anno millesimo nongentesimo vicesimo altero. Sanctimoniae exin fama numquam est intermissa, quam ob rem anno millesimo nongentesimo duodequinquagesimo Causa ipsius canonizationis inita est, omnibusque interea necessariis ex canonica lege peractis coram Nobis die vicesimo tertio mensis Octobris anno millesimo nongentesimo octogesimo septimo decretum promulgatum est quo Angelam Salawa exercuisse agnitum est heroum more theologales cardinales adiunctasque virtutes.

Apud archidioecesis Cracoviensis curiam processus deinde canonicus actus est de prodigiosa sanatione huic deprecanti Venerabili Servae Dei adscripta anno millesimo nongentesimo nonagesimo; quae cum apud Congregationem de Causis Sanctorum perquam diligenter ac feliciter quidem esset investigata comprobataque, adstantibus Nobis decretum super miro prodiit die sexto mensis Iulii hoc ipso anno. Statuimus dein in proximo itinere apostolico per Poloniam ritum praesentes ipsi Nos beatificationis perficere. Eum, volente omnino largienteque Deo, ante interminatum populi terrae totius illius concursum, hodie peregimus maxima inter sollemnia Cracoviae, inter quae formulam beatificationis ediximus his vocibus:

«Spełniając życzenie naszego brata Kardynała Franciszka Macharskiego, Arcybiskupa Krakowskiego, jak również wielu innych braci w biskupstwie, oraz licznych wiernych, za radą Kongregacji Spraw Kanonizacyjnych, naszą Władzą Apostolską zezwalamy, aby odtąd czcigodnej Słdze Bożej Anieli Salawie, tercjarce franciszkańskiej, przysługiwał tytuł Błogosławionej i aby jej święto obchodzono corocznie 12 marcą, w dniu jej narodzin dla nieba, w miejscach i w sposób określony przez Prawo. W imię Ojca i Syna, i Ducha Świętego».

Has denique Apostolicas Litteras tam in praesentia quam in postera valere tempora volumus suamque habere vim, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Cracoviae, die XIII mensis Augusti, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri decimo tertio.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 

top