The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PLUS IAM INTEGRUM

PAROCHIALE TEMPLUM SANCTAE MAXELLENDIS,
IN URBE CAUDRY INTRA FINES ARCHIDIOECESIS CAMERACENSIS EXSTANS,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Plus iam integrum feliciter saeculum ecclesialis communitatis Cameracensis aedes parochialis in urbe Caudry Sanctae Maxellendis sacra magno cum studio fideliumque concursu petitur tamquam piorum itinerum meta, quin immo magis vel spiritalis renovationis fons ac fidei confirmandae praecipuus locus. Nec deest eidem templo artis et architecturae sacrae praestantia qua videlicet plurimum fovetur sacramentorum dispensatio et ipsius martyris Sanctae cultus convenienter circumdatur. Ut igitur centesimus a dedicato illo delubro annus rite extolleretur ac quasi quaedam corona dignitatis eidem adderetur loco, unde in posterum efficacius accenderetur christifidelium pietas inibi maiorque perciperetur fructuum spiritalium proventus, Venerabilis Frater Iacobus Delaporte, Archiepiscopus ipse Cameracensis, provido nimirum consilio ab hac flagitavit Sede Apostolica ut, si visum ita esset, memorata ecclesia pleno iure eveheretur ad Basilicae Minoris gradum liturgico suo usui plane congruum. Quandoquidem vero Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum tum illius petitionis causas prorsus probari sibi edixit tum studiose idem templi Cameracensis decus commendavit, nihil gratius Nobis superesse videtur neque antiquius quam illud corroborare decretum et omni potestate Nostra apostolica constituere harum nempe Litterarum virtute ut praedicta aedes Sanctae Maxellendi dicata intra eiusdem commemoratae archidioecesis fines ad honorem tollatur Basilicae Minoris utque simul iura singula et liturgica privilegia talium Basilicarum propria affatim illuc adiungantur, secundum normas videlicet et regulas huc spectantes Decreti «de titulo Basilicae Minoris» anno MCMLXXXIX promulgati die IX mensis Novembris. Dum vehementer profecto exoptamus ut aucta sic iam huius Sanctuarii pulchritudo et excellentia plus plusque adeuntium istud hominum proficiat saluti aeternae praesentique spiritali commoditati, volumus hasce Litteras Nostras plenam suam tam nunc quam deinceps exserere vim omnesque suos sortiri effectus, contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Septembris, anno MCMXCI Pontificatus Nostri decimo tertio.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 

top