INTRA FINES DIOECESIS ECCLESIENSIS
PAROECIALE TEMPLUM
IN INSULANA URBE V. D. «SANT'ANTIOCO» EXSTANS IPSIQUE
SANCTO
ANTIOCHO MARTYRI DICATUM TITULO BASILICAE MINORIS INSIGNITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Sancti Antiochi perantiqua in urbe, quae ad
dioecesim Ecclesiensem pertinet, paroeciale templum Sancto Antiocho dicatum
exstare ibidemque episcopalem olim sedem Sulcitan-Ecclesiensem fuisse pro
comperta re habetur. Quoniamque pariter constat sacram eiusmodi aedem, in qua
tum XI exeunte saeculo tum ineunte XII ampliore quidem facta corpus ipsius
Sancti quem diximus magna cum veneratione adhuc asservatur, non modo vetustate
rerumque memoria eminere, verum etiam, quod pluris sane interest, aetate nostra
a compluribus Sardis fidelibus Christianae pietatis causa frequentari, idcirco
aliquam censemus vel maiorem nunc ei tribuendam esse laudem. Ipse profecto
Venerabilis Frater Ioannes Cogoni, Episcopus Ecclesiensis, per litteras die XXV
mensis Martii datas anno MCMLXXXIV expromens sua et cleri populique vota, a
Sancta hac Sede petivit, ut memoratum templum praestabili decoraretur titulo
Basilicae Minoris. Quapropter, cum de ea iam re secundum facultates a Nobis
factas viderit Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, nunc
Nos, qui et eiusdem Congregationis sententiam ratam facimus et semper in
spiritale Christifidelium bonum enixe intendimus et cleri eorum solliciti curam
studiumque confirmari volumus, vi et potestate Nostra Apostolica per has
Litteras perpetuumque in modum dilaudatum paroeciale templum Sancto Antiocho
dicatum ad gradum Basilicae Minoris evehimus eique iura et liturgica privilegia
tradimus eiusdem Basilicarum ordinis propriis, iis tamen servatis, quae per
Decretum «de titulo Basilicae Minoris» anno MCMLXXXIX statuta sunt die IX
mensis Novembris. Item has Litteras Nostras nunc et in posterum religiose omnino
exerceri iam volumus suosque etiam effectus habere, contrariis quibuslibet haud
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis
Septembris, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana