NUNTIATURA APOSTOLICA IN ALBANIA
ERIGITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Commodioribus iam
exstantibus condicionibus, quo solidiores redderentur necessitudinis rationes,
quae inter Apostolicam Sedem intercedunt et Albaniensem Nationem, legationis
officium ad elatiorem gradum evehere censuimus. Id quidem, ad fidelium
profectum cessurum arbitramur. Itaque prudenti excussoque consilio, harum
Litterarum vi Nostraque auctoritate, Apostolicam illic Delegationem ad statum
Nuntiaturae Apostolicae attollimus, quae sedem habebit in urbe Tirana, cunctis
pariter additis iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis et indultis quae
ad id genus Pontificias Legationes pertinent, praesertim ad regions illas, quae
a Congregatione pro Gentium Evangelizatione curantur et a Congregatione pro
Ecclesiis Orientalibus, contrariis quibuslibet rebus minime obsistentibus. His
autem statutis, magna Nos tenet spes res ibidem feliciorem ingressuras cursum,
unde experiantur cives religionis humanitatisque progressum et congruentem
prosperitatem.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis
Septembris, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana