The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

DIFFICILIUS QUIDEM

TEMPLUM SANCTAE ENGRATIAE ET MARTYRUM CAESARAUGUSTANORUM
AD BASILICAE MINORIS GRADUM PROVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Difficilius quidem est creditu quam celeber semper fuerit quamque sit etiamnum venerandus locus ille communitatis catholicae Caesaraugustanae, ubi quarto videlicet ineunte ipso saeculo Sancta Engratia sociique Martyres pro fide firmiter mortem oppetiverunt, ubi praeclari dein Episcopi Ecclesiaeque erant commorati scriptores, ubi memorabiles omnino denique Sancti ac Sanctae Dei, quip immo et populorum Reges Reginaeque, pari semper pietate inibi Sanctorum Martyrum percoluerunt reliquias. Monumentum interea Hispaniae Nationis est idem factum templum neque Nos ipsi oblivisci poterimus umquam quanto animi Nostri adfectu motuque novem abhinc annos praesentes innumerabilium ibidem Martyrum exuvias honoraverimus primo in Nostro itinere apostolico ad dilectam Hispaniae Ecclesiam. Non modo igitur sumus vehementer laetati, verum die etiam eramus praestolati, quoad eadem aedes paroeciae iam dioecesanae maiorem aliquam sibi ascisceret dignitatem, id videlicet decus loci expetente Ordinario. Cum ideo Venerabilis Frater Elias Yanes Alvarez Archiepiscopus ipse Antistes Caesaraugustanus, praevidens novam eiusdem illius sanctuarii dedicationem, a Nobis flagitavisset ut peculiaris honor liturgicus ei adderetur pontificia auctoritate, nihil dubitavimus intimis obsequi sensibus illi postulationi. Hodie propterea plurimum Nos iuvat consilium hac in re Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum comprobare singulaque acta et harum litterarum vi constituere ut dioecesanae paroeciae templum, Sanctae Engratiae sacrum necnon Martyribus Caesaraugustanis dicatum, intra memoratae archidioecesis fines ad decorem provehatur Basilicae Minoris cui simul cuncta accedant iura et privilegia sacris ex canonibus huic Basilicarum generi congruentia. Eodem tamen praecipimus tempore ut accurate ea universa adserventur quae ad decretum «de titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX in lucem datum adserventur oportet, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Septembris, anno MCMXCI, Pontificates Nostri decimo et tertio.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 

top