TEMPLUM CONCEPTIONI IMMACULATAE BEATAE
MARIAE VIRGINIS DICATUM,
QUOD INTRA FINES DIOECESIS RICHMONDIENSIS
EXSTAT,
AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Vere tamquam fidei Catholicae angularis lapis
in perantiqua communitate ecclesiali Richmondiensi eminet sublimis sacra aedes
Sanctissimae Virginis Mariae sub Conceptionis Immaculatae titulo, quae non
solum primis illius ecclesiae annis est in pristina sua forma aedificata, verum
omnium prima ibidem Genetrici Dei dicata, dogmate eiusdem illius veritatis
sollemniter pronuntiato. Praeterea suas iam tunc explebat partes, sicut etiamnum
praeclaras explet, christifidelibus originis Africae promovendis colligendisque.
Tot ergo eius meritis erga christianae fidei confirmationen iis in locis ac
disseminationem tam diu communiter agnitis, is unus huic templo deerat decor,
scilicet Basilicae Minoris, veluti laetitiae quaedam et praestantiae corona.
Quapropter rem prorsus consentaneam nuper petere visus est Venerabilis Frater
in Episcopatu, Valterus Franciscus Sullivan, Ordinarius dioecesis
Richmondiensis, cum aedem illam hoc singulari nomine exornari apostolica Nostra
potestate vellet. Neque Nos dubitantes huius petitions causas probatissimas
esse fateri, perquam libenter ratum habemus id omne, quod hac in re iam
Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum effecit sanxitque, et
Nostram apostolicam adhibemus auctoritatem ut harum virtute Litterarum
perpetuosque in annos paroeciale templum, Mariae Virginis Conceptioni
Immaculatae dedicatum, sive vulgari sermone «St. Mary of the Immaculate
Conception», intra Richmondiensis dicionis fines ad liturgicum gradum Basilicae
Minoris evehatur et cunctis simul augeatur iuribus ac privilegiis quae sacros ad
canones ceteris huius modi templis congruunt, dummodo singula ea adserventur
quae Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die X mensis Novembris anno
MCMLXXXIX evulgatum servari iubet, contrariis quibusvis rebus minime
ostantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis
Septembris, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana