ECCLESIA DEO DICATA SUB TITULO «SAGRADO
CORAZÓN DE JESÚS»,
QUAE IN AEQUATORIAE URBE QUITO EXSTAT,
AD BASILICAE
MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Inter sacras aedes clarissimae urbis Quiti
eminere novimus templum Deo dicatum sub titulo «Sagrado Corazón de Jesús»,
quod Aequatoriani fideles curaverunt aedificandum tamquam spiritualis centrum
vitae domumque notam orationis unde in perpetuum celebraretur memoria illius
faustissimi diei, videlicet XXIV mensis Martii anni MDCCCLXXIV, quo tota ipsorum
Natio sollemni ritu est consecrate Sacro Cordi Iesu. Qua re, cum Venerabilis
Frater Antonius Iosephus González Zumárraga, Archiepiscopus Metropolita
Quitensis Sedis, litteris die XXVIII mensis Martii hoc anno datis, cleri
populique sui nomine quoque petiverit ut eandem ecclesiam titulo ac dignitate
Basilicae Minoris honestaremus, Nos, Qui eam libenter invisimus incipiente anno
MCMLXXXV per Apostolicum Iter in quasdam Civitates Americae meridianae, enixis
precibus propensa voluntate censemus obsecundare. De sententia igitur
Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus,
Apostolica Nostra usi potestate, harum Litterarum virtute templum Quitense, de
quo fecimus mentionem, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, cum
omnibus iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine
insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae iuxta Decretum «De titulo
Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum servanda
sunt. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis
Octobris, in memoria S. Francisci Asisinatis, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri
tertio decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana