IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
ANTIQUIS IAM
SANCTUARIUM IN URBE DERTHONENSI SITUM IDEMQUE
BEATAE
MARIAE VIRGINI DICATUM, QUAM «MADONNA DELLA GUARDIA»
VOCANT, INTER
BASILICAS MINORES REFERTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Antiquis iam temporibus exstitisse scimus
sacrum aedificium caelesti Matri dicatum, quod deinceps coluerunt tum
Benedictini tum Franciscalis Ordinis sodales, inter quos celebratus annumeratur
Bernardinus Senensis, et proxime eximius sacerdos Aloisius Orione. His quidem
spectatis rebus necnon religionis rationibus, libentes Venerabilis Fratris
Aloisii Bongianino, Episcopi Derthonensis, postulatis esse obsecundandum
existimavimus, qui, sua vota significans et suorum fidelium, efflagitavit ut
sanctuarium Derthonae situm et ipsum Beatae Mariae Virgini dicatum quam «Madonna della Guardia» appellant in catalogo recenseretur Basilicarum Minorum.
Quocirca plane ea comprobantes quae hac de re statuit Congregatio de Cultu
Divino et Disciplina Sacramentorum, Apostolica usi Nostra auctoritate,
sanctuarium quod supra memoravimus inter Basilicas Minores adscribimus, omnibus
item tributis privilegiis et iuribus, quae ad id genus spectant sacras aedes.
Teneatur deinde Deeretum «de titulo Basilicae Minoris», die IX mensis
Novembris anno MCMLXXXIX editum, quibuslibet minime obsistentibus contrariis
rebus.
Si quidem demun loci celebritate antehac sanctuarium hoc frequentabatur,
deinceps aucta dignitate maiore quodam fervore arbitramur et certiore fiducia
adituros illuc fideles providam Matrem deprecaturos.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis
Octobris, anno McMxci, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana