SANCTUS PATRICIUS, EPISCOPUS, PATRONUS
APUD DEUM
BOSTONIENSIS ARCHIDIOECESIS IN FOEDERATIS
CIVITATIBUS AMERICAE
SEPTEMPTIRIONALIS CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Constat Sanctum Patricium, episcopum, qui in
Insula Hibernia praecipuus fuit Evangelii praeco, a clero et populo
Bostoniensis archidioecesis in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis
antiqua et impensa pietate coli tamquam exemplum clarissimum fidei, spei,
caritatis atque sanctitatis vitae. Qua re motus, Venerabilis Frater Noster
Bernardus Franciscus S.R.E. Cardinalis Law, Archiepiscopus Metropolita eiusdem
Ecclesiae, communia suorum fidelium vota excipiens, electionem Sancti Patricii,
episcopi, in Patronum apud Deum Bostoniensis archidioecesis rite probavit
atque, datis litteris die IV huiusce mensis, petivit ut electio huiusmodi et
approbatio iuxta Normas de Patronis constituendis et ad normam Instructionis «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis
recognoscendis», n. 30, ab hac Apostolica Sede confirmarentur. Nos igitur, tam
sollertis ac dignissimi Pastoris cupientes preces audire, iis comprobatis, quae
Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis
facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum
virtute perpetuumque in modum Sanctum Patricium, episcopum, Patronum apud Deum
Bostoniensis archidioecesis confirmamus, cum omnibus iuribus et liturgicis
privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Quod faustum ac felix sit illi
Praesuli atque dilectissimis Nobis in Christo Bostoniensibus filiis inque
spirituale eorum omnium cedat bonum. Volumus denique ut hae Litterae Nostrae
nunc et in posterum sint ratae, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis
Octobris, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana