The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUANDIU FECISTIS

VENERABILIS DEI SERVA PAULINA A CORDE IESU AGONIZANTI
IN BEATORUM CATALOGUM REFERTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25, 40).

Divini Magistri obtemperans praeceptis et fervida caritate animata, Venerabilis Dei Serva Paulina a Corde Iesu Agonizanti vitam suam Domini laudi dicavit, pauperum, senum, pupillarum famulatui ac religiosae simul Congregationis, quam condiderat, cuique item humiliter magnoque sui impendio clarum testimonium reddidit, quod in summa Dei firmitate explicatum est, superioribus scilicet in prompta oboedientia, dolorum multorum tolerandorum in aequa constantia.

Secundo loco nata ex quattuordecim liberis, in pago orta est quod Vigulum Vattarum vocatur, Tridentinae dioecesis, die XVI mensis Decembris anno MDCCCLXV, Antonio Napoleone Visintainer atque Anna Pianezzer, eique in baptismi fonte Amabili Luciae nomen inditum est. Exinde die XXVII mensis Aprilis anno MDCCCLXXIV confirmata est chrismatis sacramento.

Decem annos nata in Brasiliam emigravit una cum familia, domicilium Vigoli locans, in paroecia Novi Tridenti, in hodierna civitate Sanctae Catharinae. Primum hic sacram Eucharistiam recepit et apostolatum peragere coepit, Societatis Iesu patribus moderantibus. Curiose minoribus pueris catechesim tradebat, eorum in domibus invisebat aegrotos, S. Georgii cappellam curabat.

Die XII mensis Iulii anno MDCCCXC, omnino iam ad caritatis opera idonea, cum sodali quadam in aliquam casulam se contulit, ubi feminam cancro affectam receperunt eae et curaverunt. Semen fuit illud ex quo Parvae Sorores ab Immaculata Conceptione natae sunt, comprobatae quinque post annos ab Episcopo Curitibensi et deinde ab Apostolica quoque Sede.

Die VII mensis Decembris anno MDCCCXCV professionem religiosam nuncupavit, nomen sibi imponens Paulinae a Corde Iesu Agonizanti.

Antistita generalis novi instituti electa anno MCMIII, prudenter sane eiusdem incrementum promovit et firmamentum curavit. Sorores autem est moderata quibus continuatum exemplum praebuit in providentia fiduciae, spiritus abnegationis, in paupertatem amoris, precationis eximiaeque sollicitudinis in egenos. De Sancti Pauli, quo interea Princeps Domus translata erat aeque ac Antistita generalis, Archiepiscopi voluntate, in capitulo anni MCMIX Congregationis regimen ab ea demptum est, at veluti conditrix plurimum auctoritatis retinuit. Tanquam porro simplex soror reliquam vitam Brigantiae Paulistae transegit et deinde in Principi Domu Sancti Pauli, atque inibi mirabilem humilitatem et animi facilitatem exhibuit pariter ac in Christi imitationem constans studium et virtutum misericordiarum operum in exercitium. Ipsa quoque religiosae familiae amorem et vota regulamque quam amplexata erat omnimodis coluit.

Ab anno MCMXXXVIII gravia incommoda persentire coepit, ut diabete laborans. Post duplicem sectionem chirurgicam, qua ipsa digitum amisit et dextrum brachium; postremos menses exigit caeca. Pie sane vita concessit die IX mensis Iulii anno MCMXLII, sanctitatis fama circumfusa.

Canonizationis causa incohata est Sancti Pauli apud curiam anno MCMLXV, processu ordinario informativo celebrato necnon tribus processibus rogationalibus. Exinde, M. P. «Sanctitatis Clarior» ad normam, processus cognitionalis habitus est (annis MCMLXXXII-MCMLXXXIII). Praescriptis iuris servatis, Nobis coram, die VIII mensis Februarii anno MCMLXXXVIII, decretum evulgatum est, quo agnoscebatur Matrem Paulinam a Corde Iesu Agonizanti heroum in modum exercuisse theologales virtutes, cardinales iisdemque adnexas.

In curia interea Tubaraoensi processus canonicus constitutus de sanatione quadam anno MCMLXVI facta, quae mira dicebatur eademque Venerabili Dei Servae adscripta. Re excussa sueto more et comprobata per medicorum et theologorum inquisitiones Congregationis de Causis Sanctorum, Nobis coram decretum super miro, die XVIII mensis Februarii anno MCMLXXXIX evulgatum est. Beatificationis igitur ritum statuimus, die XVIII mensis Octobris eventurum, invisentes Nos Brasiliensem nationem.

Hoc igitur die inter sacra hanc diximus formulam:

«Nós, acolhendo o desejo de nosso irmão Paulo Evaristo Arns, Carde­nal Arcebispo de São Paulo, assim como de muitos outros Irmãos no episcopado, e muitos fiéis, depois de ter recebido o parecer da Congregação para as Causas dos Santos, concedemos com a nossa autoridade apostolica que a Veneravel Serva de Deus Madre Paulina do Coragao Agonizante de Jesus seja doravante chamada de Beata e que se celebre a sua festa nos lugares e segundo as regras estabelecidas pelo direito, cada ano, no dia nove de julho, dia de seu nascimento ao ceú. En nome do Pai e do Filho e do Espírito Santo».

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime officientibus.

Datum Florianopoli, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Octobris, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 

top