VENERABILIS DEI SERVUS ADOLFUS KOLPING
IN BEATORUM CATALOGUM REFERTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Simile est regnum
caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus,
donec fermentatum est totum» (Mt 13, 33).
Homo totus omnesque homines, singillatim aeque ac in universum, a Deo
vocantur, ut ipsius dilectionem suscipiant atque unum sint cum Christo, ad
eiusdem regnum capessendum, quod, via emensa humilitatis, paupertatis
crucisque, annorum decursu augescit, mundi speciem renovat et in gloria tandem
manifestatur. Inter eos autem qui magnam opem Dei regno augendo contulerunt
sacerdos Adolfus Kolping annumeratur, qui multum impigreque adlaboravit seque
devovit, ut evangelii lumen suae aetatis in societate diffunderetur, laicorum
sanctificationem atque humanum christianumque progressum praesertim artificum
et operariorum provehendo quos constantes reddere voluit fidei testes et in
familiae renovatione sedulos auctores, pariter ac rei politicae societatisque,
ad Christi Domini mandata.
Sacerdos hic, perenni dignus grataque memoria, in oppido Kerpen natus est
prope Coloniam Agrippinam, die VIII mensis Decembris, anno MDCCCXIII. Artem
sutoriam exercens cum panem lucraretur, Deum se ad sacerdotium vocantem
animadvertit. Quapropter necessaria studia incohavit atque, die XIII mensis
Aprilis anno MDCCCXLV, presbyteralem ordinationem suscepit. Primum Elberfeldii
in industria urbe sacrum ministerium exercuit, deinde Coloniae Agrippinae, Dei
verbo enuntiando, christianae disciplinae tradendae, aegrotis et morientibus
curandis se studiose dedens. At pro artificibus et operariis sua talenta ipse
potissimum impendit. Nam sedula erga proximum caritate permotus, sollicitus de
rebus opificum iustitiaque sociali, Universalem Consociationem iuvenum
operariorum condidit eamque rexit et compluribus in locis diffudit, quam
dicebant populari loquela Kolpingwerk. Hanc exinde per Consociationem, quaedam
quoque cepit benefica consilia pro religiosa, sociali professoriaque iuvenum
institutione, pro eorum auxilio iuriumque tutela. Ut quam plurimis subveniret,
diurnarii quoque factitavit artem et ephemeridem condidit. De gloria Dei vere
sollicitus deque animarum salute, omnem suam vitam dedit evangelio inserviendo
et caritatem testificando. Ut habile esset instrumentum in Dei manibus, mentem
et cor ad Christum arte direxit per precationem, Sacrorum Bibliorum
meditationem, in Eucharistiam pietatem, divinae Providentiae fiduciam, veram
cum Ecclesia et Romano Pontifice communionem et virtutum tandem christianarum
sacerdotaliumque cotidianum exercitium. Bonis mundanis seiunctus, die IV mensis
Decembris anno MDCCCLXV pie obdormivit in Domino et quod semper exoptaverat
praemium aeternum est adeptus.
Sanctitatis fama, quam vivus est consecutus, post mortem etiam perrexit,
idcirco Archiepiscopus Coloniensis anno MCMXXXIV beatificationis causam
officiose incohavit. His rebus iure statutis peractis, die XIII mensis Maii
MCMLXXXIX, Nobis coram decretum evulgatum est, quo agnitum est sacerdotem
Adolfum Kolping heroum in modum virtutes theologales, cardinales iisque adnexas
exercuisse. Apud Curiam interea Coloniensem celebratus erat processus canonicus,
annis MCMLXXXIII-MCMLXXXVI, de mira, ut fama ferebat, sanatione, deprecationi
Venerabilis Dei Servi adscribenda. Eventu suetis inquisitionibus perpenso
eodemque comprobato apud Congregationem de Causis Sanctorum, die XXII mensis
Ianuarii anno MCMXCI super miro decretum prodiit. Sollemnis igitur ritum
beatificationis ediximus die XXVII mensis Octobris eventurum eiusdem anni,
centesimo scilicet recurrente anno Litterarum Encyclicarum Leonis XIII quae
sunt «Rerum Novarum».
Hodie igitur inter sacra hanc pronuntiavimus formulam:
«Nos, vota Fratris Nostri Ioachim Cardinals Meisner, Archiepiscopi
Coloniensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque
christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto,
Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut venerabilis Servus Dei
Adolfus Kolping Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die ipsius
natali, id est quarta Decembris, in locis et modis iure statutis, quotannis
celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere,
contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis
Octobris, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana