PAROECIALE ET ABBATIALE TEMPLUM BEATAE
MARIAE VIRGINIS
IN CAELUM ASSUMPTAE DICATUM, QUOD IN URBE PRAGA EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Inter sacras aedes Pragae, clarissimae urbis,
eminere novimus paroeciale et abbatiale templum Beatae Mariae Virgins in caelum
Assumptae, in quo, ornamentis artisque operibus decoro, et Deipara Virgo impensa
pietate colitur et iam a XVII saeculo pie servatur corpus Sancti Norberti,
Archiepiscopi, Conditoris Ordinis Praemonstratensis atque Bohemiae Patroni. Qua
re, cum Venerabilis Frater Miloslaus Vlk, Archiepiscopus Metropolita Pragensis
Ecclesiae, litteris die V mensis Septembris hoc anno datis, etiam nomine
Abbatis Generalis omniumque sodalium Ordinis Praemonstratensis necnon cleri
populique sui petiverit ut idem templum titulo ac dignitate Basilicae Minoris
honestaremus, Nos, peculiare dilectionis Nostrae documentum cupientes praebere,
enixis precibus obsecundandum esse putamus. De sententia igitur Congregationis
de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica
Nostra usi potentate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum templum,
de quo mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, cum
omnibus iuribus et liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine
insignitis rite competunt, us tamen servatis quae iuxta Decretum «De titulo
Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda
sunt. Ceterum vota facimus ut auctus tam antiquae ac nobilis ecclesiae honor
bene vertat quoque in spirituale bonum omnium fidelium qui in eam ingredientur
Dei auxilium ac validissimum Virginis Mariae et Sancti Norberti patrocinium
rogaturi. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus,
contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis
Novembris, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana