Gedani, in clarissima quidem Poloniae urbe, probe novimus eminere magno
momento historico templum paroeciale Sanctae Birgittae, quod saeviente per totum
fere orbem terrarum altero bello dirutum atque annis MCMLXXI-MCMLXXIV iterum
aedificatum, ab anno MCMLXXXI sedes praecipua est factum christianae
actuositatis et socialis operae pro bono spirituali atque progressione civili
Polonicae Nationis. Qua re, cum Venerabilis Frater Thaddaeus Gocłowski,
Episcopus Gedanensis, litteris die XXV superioris mensis Septembris datis, etiam
cleri populique sui nomine petiverit ut idem templum titulo ac dignitate
Basilicae Minoris honestaremus, Nos, peculiare dilectionis Nostrae documentum
tam dilectis Gedanensibus filiis cupientes praebere, eiusdem sollertis Pastoris
precibus libenter obsecundandum esse existimamus. De sententia igitur
Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus,
Apostolica summa usi potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum
paroeciale templum, de quo mentionem fecimus, ad Basilicae Minoris gradum
dignitatemque evehimus, cum omnibus iuribus ac liturgicis concessionibus, quae
sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae
iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno
MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Quod faustum ac felix sit Gedanensi Praesuli
eiusque universo clero ac populo, Nobis sane carissimis. Has denique Litteras
nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis
Novembris, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana