TEMPLUM BEATAE
MARIAE VIRGINIS CUI TITULUS
«NOTRE-DAME DE LA DÉLIVRANDE DE POPONGUINE»,
IN ARCHIDIOECESI DACARENSI,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Templum Beatae Mariae Virginis cui titulus «
Notre-Dame de la Délivrande de Poponguine», in archidioecesi Dacarensi nuper
pulchre restauratum, merito ob architectonicae structurae genus, potissimumque
ob religionis cultum praedicatur. Provido igitur consilio Venerabilis Frater
Noster Hyacinthus S.R.E. cardinalis Thiandoum, Archiepiscopus Dacarensis,
postulavit ab Apostolica Sede, ut idem ad Basilicae Minoris gradum et
dignitatem – tamquam primum in illa archidioecesi ac regione – in perpetuum
eveheretur, plane confisus fore ut exinde Redemptoris Mater maiorem suscipiat honorem, populus autem Domini ad fidei
devotionisque augmentum conducatur. Quibus precibus libenti animo
obsecundantes, Nos, e Congregationis de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum consulto deque Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, harum
Litterarum vi statuimus, ut templum quod diximus, Deo consecratum in honorem
Beatae Mariae Virginis cui titulus «Notre-Dame de la Délivrande de Poponguine»
dignitatem Basilicae Minoris consequatur, iuribus additis et privilegiis
huiusmodi templorum propriis, servatis tamen iis quae iuxta Decretum «De titulo
Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX datum servanda
sunt. Quae vero per praesentes Litteras Apostolicas statuimus firma sint nunc et
in posterum, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis
Novembris, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri decimo quarto.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana