IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
CONSTAT CATHEDRALE
CATHEDRALE TEMPLUM MAGNOVARADINENSE
LATINORUM B. V. MARIAE
IN CAELUM ASSUMPTAE DICATUM TITULO BASILICAE MINORIS
INSIGNITUR
Constat cathedrale templum dioecesis Magnovaradinensis Latinorum, quod est
Beatae Mariae Virgini in caelum Assumptae dicatum, tum vetustate et artificiosa
structura «baroca» nuncupata, tum rerum memoria eminere. Neque ignoramus
octingentesimam canonizationis Sancti Stanislai Regis anniversariam memoriam
ibi proximo II Februarii die celebratum iri, qua etiam de causa existimamus id
templum dignum esse, quod aliqua vel maiore honestetur laude. Venerabilis ipse
Frater Iosephus Tempfli, Episcopus Magnovaradinensis Latinorum, sua quidem
suique cleri ac populi expromens vota, poposcit a Sancta Sede, ut titulo ac
dignitate Basilicae Minoris id templum exornaretur. Re igitur probe
considerata, cum de eadem iam Congregatio de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum viderit ob facultates a Nobis factas, nunc Ipsi Nos, qui eiusmodi
Congregationis sententiam ratam facimus, vi et potestate Nostra Apostolica per
has Litteras perpetuumque in modum templum quod diximus B. V. Mariae in caelum
Assumptae dicatum titulo et gradu Basilicae Minoris insignimus, omnibus iuribus
et liturgicis privilegiis traditis talis Basilicarum ordinis propriis, iis vero
servatis, quae per Decretum «de titulo Basilicae Minoris» sunt anno MCMLXXXIX
statuta, die IX mensis Novembris. Has Litteras Nostras Apostolicas nunc et in
posterum religiose servatas exerceri volumus suosque habere effectus,
contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die decimo sexto
mensis Decembris, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretaries Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana