 |
IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
URITANUM TEMPLUM
CATHEDRALIS AEDES BEATAE MARIAE VIRGINI IN CAELUM ASSUMPTAE DICATA
ET IPSA IN DIOECESI URITANA SITA AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS
ATTOLLITUR
Uritanum templum probe scimus ab antiquis iam temporibus repetere memoriam,
quod deinceps collapsum iterum fideles studiose excitaverunt, ut divinus cultus
ne ibidem intermitteretur. Complures quoque sanctorum reliquiae saeculorum
decursu collectae sunt quae istius Ecclesiae significarent florem et
religionem. His igitur spectatis rationibus, prompta sane voluntate postulata
Venerabilis Fratris Armandi Franco exaudienda existimavimus, qui sua vota
ostendens suorumque pariter fidelium efflagitavit ut templum cathedrale Beatae
Mariae Virgin in caelum Assumptae dicatum idemque sua dioecesi situm in
Basilicarum Minorum catalogum referretur. Quapropter ea plane agnoscentes quae
Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum statuit, Apostolica usi
Nostra potestate sacrum aedificium quod supra memoravimus inter Basilicas
Minores adscribimus, omnibus item tributis privilegiis et iuribus
congruentibus. Servetur deinde Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die IX
mensis Novembris anno MCMLXXXIX evulgatum, quibusvis rebus minime officientibus.
Si quidem antehac hoc in loco Caelestis Mater fervide celebrabatur, in posterum
tempus exoptamus Eandem ut fideles maiore animi impetu colant, unde ex hoc
vivido fonte permagna beneficia exhauriant.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXI mensis Decembris, anno MCMXCI,
Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana
|