TEMPLUM DEO DICATUM IN HONOREM DOMINI
NOSTRI IESU CHRISTI
SUB TITULO «DIVINI SALVATORIS», IN LOCO V.D. «UBATÉ»,
IN DIOECESI ZIPAQUIRENSI, AD BASILICAE MINORIS GRADUM EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Christum crucifixum, Dei virtutem et sapientiam
(cf. 1 Cor 1, 23-24), oportet nos colere ac praedicare, ad maiorem Dei gloriam
adque salvandas animas. Dignum igitur videtur et laudabile hanc aedem Divino
Salvatori dicatam – in qua est imago illa antiqua crucifixi Redemptoris, mox
post Americae evangelizationem ficta atque anno 1639 (secundum maiorum
traditionem) mirabiliter sanguine Domini Nostri exornata – a Nobis quoque
honorari. Eam ob rem Venerabilis Frater Fabius Suescun Mutis, Episcopus titulo
Iomnitensis, Administrator Apostolicus Zipaquirensis, suum communeque cleri et
populi christiani votum proferens, postulavit ab Apostolica Sede, ut eadem ad
Basilicae Minoris gradum et dignitatem – tamquam prima in illa dioecesi – in
perpetuum evehetur. Nos autem, considerantes eiusdem ecclesiae momentum et
bonum spiritale inde manaturum, recordantesque praecipuum historicum eventum,
quingentesimum scilicet evangelizationis huius continentis anniversarium,
consulta probantes Congregationis de Cultu Divino deque Apostolicae potestatis
Nostrae plenitudine, harum Litterarum vi statuimus, ut templum quod diximus, Deo
consecratum in honorem Domini Nostri Iesu Christi sub titulo «Divini Salvatoris», dignitatem Basilicae Minoris consequatur, iuribus additis et privilegiis
huiusmodi templorum propriis, servatis tamen iis quae iuxta Decretum «De titulo
Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX datum, servanda
sunt. Quae vero per praesentes Litteras Apostolicas statuimus firma sint nunc et
in posterum, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Ianuarii,
anno MCMXCII, Pontificatus Nostri decimo quarto.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana