The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

UCRAINAM NATIONEM*

IN REPUBLICA UCRAINA NUNTIATURA APOSTOLICA CONDITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Ucrainam Nationem Romani Pontifices singulari sane cogitatione curaque per saeculorum decursum sunt prosecuti, praesertim quod ibidem plus quam mille annorum christianae exstant communitates, quae multos ediderunt pastores et sanctos eximiosque fidei suae fructus. Qua re, postquam feliciter initae sunt publicae necessitudinis rationes inter hanc Sedem Apostolicam et Rempublicam Ucrainae, Nobis peropportunum videtur Nuntiaturam Apostolicam in eadem constituere, quo aptius provideatur spiritali bono christifidelium illic commorantium. De communi igitur utriusque partis voto, audita Congregatione pro Ecelesiis Orientalibus, summa Nostra potestate, harum Litterarum virtute in Republica Ucrainae Nuntiaturam Apostolicam erigimus, factis iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis et indultis, quae huiusmodi Legationum propria sunt.

Has denique Litteras, in forma Brevis maioris expeditas, nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis Februarii, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri decimo quarto.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 11, p. 720

 

Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 

top