IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
CHRISTIFIDELES MEXICANI
IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS TITULO «NUESTRA SEÑORA DEL
CARMEN»
INVOCATAE, QUAE PIE SERVATUR IN SANCTUARIO EIDEM DICATO
IN
MEXIACANA URBE «CATEMACO», PRETIOSO DIADEMATE REDIMIRI SINITUR
«NOMINE
ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»
Ad perpetuam rei memoriam. – Christifideles Mexicani dioecesis Sancti Andreae
de Tuxtla finitimarumque Ecclesiarum singulari pietate colunt decoram imaginem
Beatae Mariae Virginis titulo «Nuestra Señora del Carmen» invocatae, quae
pie servatur in Sanctuario eidem dicato in urbe «Catemaco» ad quod idem frequentes accedunt a tam benigna Matre, quam
Magistram ac Reginam quoque suae habent vitae, supernum auxilium petituri.
Quare, cum Venerabilis Frater Villelmus Ranzhauer González, Episcopus Sancti
Andreae de Tuxtla, litteris die XXII mensis Novembris superioris anni datis,
etiam cleri populique sui nomine petiverit ut imagines, quam diximus, Nostro
nomine et auctoritate diademate posset redimire, Nos, paternae dilectionis
documentum tam dilectis Mexicanis filiis cupientes praebere, eius Pastoris
precibus libentes obsecundandum esse putamus. De sententia igitur
Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus
Apostolica Nostra potestate usi petenti Praesuli partes committimus ut imagini
Beatae Mariae Virginis titulo «Nuestra Señora del Carmen» invocatae et in
Sanctuario Mexicanae urbis «Catemaco» pie custoditae Nostro nomine et
auctoritate pretiosam imponat coronam, iuxta probatum liturgicum ritum. Minime
vero dubitamus quin concessus honor in religionis bonum populique spiritualem in
profectum cedat pariterque fore confidimus ut ii omnes, qui eandem venerantur
imagines, ad colendam Dei Genetricem magis magisque incitentur. Denique volumus
ut hae Litterae accurate serventur omnesque suos effectus legitime consequantur,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis
Februarii, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana