TEMPLUM DEO DICATUM IN HONOREM SANCTI
DALMATII MARTYRIS,
IN LOCO «QUARGNENTO», IN DIOECESI ALEXANDRINA
STATIELLORUM,
AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Ecclesia Dei sanctorum martyrum qui vicerunt
propter sanguinem Agni et propter verbum testimonii sui (Ap. 12,11) exemplo et
intercessionibus aedificatur. Ideo recte sedes Alexandrina Statiellorum tamquam
fundamentum vivum habet Sanctum Dalmatium, cuius corpus eo in loco mille iam
annis excolitur. Perutile videtur Nobis hanc venerationem alere ac fovere.
Provido igitur consilio Venerabilis Frater Ferdinandus Charrier, Episcopus
Alexandrinus Statiellorum, postulavit ab Apostolica Sede, suum communeque cleri
et populi christiani votum proferens, ut templum Alexandrinum, quod diximus, ad
Basilicae Minoris gradum et dignitatem – sicut primum in illa dioecesi – in
perpetuum evehatur. Nos autem, hanc aedem scientes aequo modo etiam
architectonice et liturgice restauratam, neque dubitantes quin id ad maiorem
populi fidelis devotionem conferre possit, libenter eiusmodi postulationi
concedimus. Audita ergo sententia Congregationis de Cultu Divino, potestate
Nostra Apostolica per has Litteras statuimus, ut templum Deo dicatum in honorem
Sancti Dalmatii martyris intra fines dioecesis Alexandrinae Statiellorum in loco
«Quargnento» exstans, dignitate Basilicae Minoris decoretur, iuribus
additis et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis iis quae iuxta
Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris, anno
MCMLXXXIX datum, servanda sunt. Quae vero statuimus, volumus nunc et in posterum
firma esse, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis
Februarii, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana