IN REGNO SUAZILANDIAE NUNTIATURA
APOSTOLICA CONDITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Quo plenius confirmentur
publicae necessitudinis rationes nuper feliciter initae inter hanc Apostolicam
Sedem et Regnum Suazilandiae et quo aptius simul provideatur missionali operi
atque spirituali bono catholicorum fidelium illic degentium, Nobis
peropportunum videtur in eodem Regno Nuntiaturam Apostolicam condere. Audita
igitur Congregatione pro Gentium Evangelizatione, summa Nostra potestate
harumque Litterarum virtute in Regno Suazilandiae Nuntiaturam Apostolicam
constituimus cum omnibus iuribus, privilegiis et indultis quae huiusmodi
Legationum, praesertim earum sub iurisdictione Congregationis pro Gentium
Evangelizatione positarum, propria sunt. Has denique Litteras, in modum Brevis
Maioris expeditas, sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis
Martii, anno Domini MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.
Angelus card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana