DELEGATIONIS APOSTOLICAE IN REGIONE
MARIS RUBRI NOMEN
MUTATUR IN PAENINSULAE ARABICAE APPELLATIONEM
Ad perpetuam rei memoriam. – Suo iam pridem tempore est factum ut Decessor
Noster felicissimae recordationis Paulus VI Apostolicis ipse Litteris «Sollicitudo omnium» inscriptis, ad mentem Congregationis pro Gentium
Evangelizatione seu illo tempore etiam de Propaganda Fide nuncupatae, sub anulo
Piscatoris die tertio mensis Iulii anno MCMLXIX foras datis, Delegationem
Apostolicam in Regione Maris Rubri constitueret, quae fines et loca Rerum
Publicarum Sudaniensis, Gibutensis, Somaliensis atque partes pariter Arabicae
Paeninsulae complecteretur, collocata ipsius illius Legationis Pontificiae Sede
in urbe Khartumensi. Nunc vero elapsis nonnullis interea annis, consentiente
ipsa Nostra Status Secretaria, consentaneum prorsus videtur ut eidem
Apostolicae Legationi novum indatur nomen, scilicet in Paeninsula Arabica, cuius
iam non sit sedes in civitate Khartumensi, verum apud ipsam Nuntiaturam
Apostolicam in Kuvaitensi Emiratu sitam, quin immo in urbe vulgo Kuwait City.
Cunctis huius consilii negotiique perpensis rationibus decernimus ut hoc ipso a die Regnum Arabiae
Sauditae tum etiam Status Qatarensis, Bahreinensis, Emiratorum Unitorum
Arabicorum, Omanensis et Yemenitae sub iurisdictione canonica Delegationis
Apostolicae in Paeninsula Arabica esse pergant, ita tamen ut in posterum
Apostolica Aethiopia Nuntiatura Delegationem Apostolicam in Gibuti in se
suscipiat, ac Nuntiatura Apostolica apud Rem Publicam Sudanensem sua habeat in
dicione Apostolicam Delegationem in Re Publica Somaliensi. Nihilo minus
universa superius haec commemorata loca subiacebunt Congregationis pro Gentium
Evangelizatione auctoritati. Quae demum hisce ipsis Apostolicis fieri censuimus
Litteris, firmissima volumus tam in praesentia sint tempora quam in subsequentia
omnemque suam exserant legitimam vim contrariis quibuslibet rebus neutiquam
obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis
Martii, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana