BEATAE MARIAE VIRGINIS DE FATIMA
SIMULACRUM
QUOD IN TEMPLO SERVATUR S. PETRI APOSTOLI IN URBE
QUAM
WADOWICE VOCANT DIADEMATE REDIMITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Cum Nos sollicito quidem studio Beatissimam
Virginem Mariam usque prosequimur, tum etiam, quotiescumque de eiusdem gloria
cultuque agitur apud fideles augendis, operam esse dandam arbitramur. Inter
autem Poloniae fines probe scimus Ipsi christianos vehementer colere caelestem
Matrem. Quam rem non modo dilaudamus verum et omnimodis favemus. Quapropter
libenti sane animo magnaque pietate, instantibus Venerabili Fratre Nostro
Francisco S.R.E. Cardinali Macharski, Archiepiscopo Cracoviensi, ipsiusque
fidelibus, Beatae Mariae Virginis effigiem de Fatima, quae in templo S. Petri
Apostoli servatur urbis quam Wadowice incolae vocitant, sacro diademate Nos
sollemniter coronavimus Ipsi, in amata hac urbe consistentes, apostolico in
Poloniam itinere suscepto. Ceterum minime de memoria decidit quod inde a
pueritia istic sumus experti. Nunc autem in Dei Matrem devotionem et illius diei
recordationem placet revocare, quae benignis oculis cunctos respiciat, cunctos
supernis beneficiis cumulet, qui ad eandem fidenti ammo decurrent.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis
Martii, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana