IMAGO DEIPARAE VIRGINIS DE FATIMA, QUAE
PIE SERVATUR
IN TEMPLO PAROECIALI BEATAE MARIAE VIRGINI, REGINAE
POLONIAE,
DICATO INTRA FINES URBIS CRACOVIAE REGIONIS
«NOWA HUTA
BIENCZYCE» APPELLATAE, PRETIOSO DIADEMATE
REDIMIRI SINITUR «NOMINE ET
AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»
Ad perpetuam rei memoriam. – Obversatur saepe ante Nostros oculos Deipara
Virgo de Fatima, quam Christifideles urbis Cracoviae regionis «Nowa Huta
Bienczyce» appellatae, metallorum praesertim opifices, singulari colunt pietate
ac benignissimam Matrem atque sapientem Magistram suae habent vitae, cuiusque
pulcherrimam imaginem frequentes venerantur pie servatam in paroeciali templo
ibidem exstante, Beatae Mariae Virgini, Reginae Poloniae, dicato, quod Nosmet
Ipsi, cum fungebamur munere Archiepiscopi Metropolitae eiusdem civitatis, die
XV mensis Maii anno MCMLXXVII sollemni ritu consecravimus inter effusam
laetitiam civium. Quare, cum Venerabilis Frater Noster Franciscus S.R.E.
Cardinalis Macharski, sacrorum Antistes Cracoviensis, litteris die XX mensis
Februarii hoc anno datis, etiam cleri populique sui nomine petiverit ut
imaginem, quam diximus, Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate posset
redimire, Nos, paternae dilectionis documentum tam dilectis filiis cupientes
praebere, eius sollertis Pastoris precibus libentissime obsecundandum esse
putamus. Sententia igitur audita Congregationis de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica usi potestate petenti Praesuli
partes committimus ut eidem imagini Deiparae Virginis de Fatima Nostro nomine et
auctoritate pretiosam imponat coronam, iuxta probatum liturgicum ritum. Minime
vero dubitamus quin concessus honor in religionis bonum populique spiritualem in
profectum cedat pariterque fore confidimus ut ii omnes, qui eandem venerantur
imaginem, ad colendam praecelsam Dei Genetricem magis magisque incitentur, ita
ut regio «Nowa Huta Bienczyce», sicut bene ominati sumus in dedicatione paroecialis
templi, maneat semper «Matris Regnum». Denique volumus ut hae Litterae ratae
sint nunc et in posterum, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Martii,
anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana