PAROECIALE TEMPLUM QUOD EST GALATINAE,
HYDRUNTINAE
SCILICET ARCHIDIOECESIS, S. CATHARINAE ALEXANDRINAE DICATUM,
IN CATALOGUM BASILICARUM MINORUM REFERTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Artis antiquitatisque propter rationes S.
Catharinae Alexandrinae templum quod Galatinae conspicitur intra Hydruntinae
Sedis fines, eminere scimus et celebrari inter Meridianae Italiae sacras aedes,
quippe quod etiamnunc tum peritiam praestantiamque aedificandi et pingendi
demonstret tum fidelium ipsorum pietatem. Convenientes igitur repperimus
causas postulatis satifaciendi, quae nuper admovit Venerabilis Frater Vincentius
Franco, Archiepiscopus Hydruntinus, cum peteret ut Sanctae Catharinae templum
ante memoratum in Basilicis Minoribus recenseretur, idem quoque clero
fidelibusque poscentibus. Itaque rata omnino habentes quae Congregatio de Cultu
Divino et Disciplina Sacramentorum statuit, Apostolica Nos usi auctoritate,
sacrum aedificium de quo supra est facta mentio in numero Basilicarum Minorum
adscribimus, omnibus simul concessis iuribus et privilegiis congruentibus et
templis his consentaneis. Teneatur deinde Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die
IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX foras emissum, contrariis rebus
minime officientibus quibuslibet.
Ceterum praeteritis quidem temporibus fidei istis in locis clarum editum est
exemplum, cum christianum nomen ibidem depellere conabantur. Nunc novo suscepto
vigore animove, aucta istius aedis quoque dignitate, vel maiora speramus fore
fideles ut ibidem patrent dentque caritatis et religions eximias
testificationes.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis
Aprilis, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana