PAROECIALE TEMPLUM EXALTATIONIS SANCTAE
CRUCIS, QUOD
IN OPPIDO «RAALTE» INTRA FINES ARCHIDIOECESIS ULTRAIECTENSIS
EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – In florenti Nederlandiae oppido «Raalte»
nuncupato, intra archidioecesis Ultraiectensis fines posito, novimus eminere
templum paroeciale Exaltationis Sanctae Crucis, quod, ornamentis decorum
mirisque artis praestans operibus, centrum est notum spiritualis vitae
operumque pastoralium et communionis ecclesialis non solum pro fidelibus
catholicis eiusdem loci sed etiam pro finitimis. Qua re, cum Venerabilis Frater
Noster Adrianus Ioannes S. R. E. Cardinalis Simonis, Archiepiscopus Metropolita
Ultraiectensis, litteris die VIII mensis Aprilis superiors anno datis, etiam
cleri populique sui nomine petiverit ut eandem sacram aedem titulo ac dignitate
Basilicae Minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae signum dilectis
filiis eius catholicae communitatis cupientes praebere, tam sollertis sacrorum
Antistitis precibus libenti animo obsecundandum esse putamus. De sententia
igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam
habemus, Apostolica summa usi potentate, harum Litterarum virtute perpetuumque
in modum paroeciale templum, de quo mentionem fecimus, titulo ac dignitate
Basilicae Minoris decoramus, cum omnibus iuribus ac liturgicis concessionibus,
quae Ecclesiis hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae
iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno
MCMLXXXIX (Prot. CD 500/89) editum, servanda sunt. Minime vero dubitamus quin
concessus honor in religionis bonum populique spiritualem in profectum cedat
pariterque maius conferat decus eidem templo, cuius dedicationis primum
saeculare festum hoc anno celebratur. Has denique Litteras sive nunc sive in
posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis
Aprilis, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana