TEMPLUM IN DIOECESI TRICHURIENSI EXSTANS
BEATAEQUE MARIAE VIRGINI «OUR LADY OF DOLOURS» VULGO
APPELLATAE DICATUM
INSIGNITUR TITULO BASILICAE MINORIS
Ad perpetuam rei memoriam. – Templum Beatae Mariae Virginis «Our Lady of
Dolours» vulgo appellatae, quod ad Ecclesiam Trichuriensem pertinet, dignum
videtur ut quadam honestetur laude. Id enim opinamur tum ad Christianam fidem
alendam tum ad Marialem cultum fovendum haud paulum conferre posse. Hac
potiore de causa, postquam Venerabilis Frater Iosephus Kundukulam, Episcopus
Trichuriensis, sua suique cleri ac populi expromens vota, non dubitavit poscere
ab Apostolica Sede, ut nominatum templum exornaretur dignitate Basilicae
Minoris, Nos, cum de eadem re iam Congregatio de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum viderit ob facultates a Nobis factas, eius sententiam ratam
facimus, atque simul vi et potestate Nostra Apostolica harumque Litterarum
virtute templum quod diximus B.M.V. «Our Lady of Dolours» vulgo appellatae
gradu tituloque Basilicae Minoris insignimus, iuribus traditis et privilegiis
eiusmodi ordinis Basilicarum propriis, iis probe servatis, quae per Decretum «de titulo Basilicae Minoris»
sunt anno MCMLXXXIX statuta, die IX mensis
Novembris. Apostolicas Litteras has Nostras nunc et in posterum religiose
servatas exerceri volumus suosque etiam habere effectus, contrariis quibuslibet
haud obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die vicesimo quinto
mensis Aprilis, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana