PAROECIALE TEMPLUM QUOD EST IN URBE NOWY
SACZ,
TARNOVIENSIS SCILICET DIOECESIS, S. MARGARITAE DICATUM,
IN
CATALOGUM BASILICARUM MINORUM REFERTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Antiquitatis artisque propter rationes S.
Margaritae templum, quod in urbe Nowy Sacz locatur intra Tarnoviensis Sedis
fines, eminere scimus et frequentari inter Poloniae sacras aedes, quandoquidem
etiamnunc conspici licet prisci sacrarii vestigia signaque sacra. Quae res tum
avorum demonstrant ingenium tum eorundem ipsorum pietatem. Convenientes igitur
repperimus causas postulatis satisfaciendi, quae nuper admovit Venerabilis
Frater Iosephus Zycinski, Episcopus Tarnoviensis, cum peteret ut S. Margaritae
templum ante memoratum in Basilicis Minoribus recenseretur, idem quoque clero
fidelibusque poscentibus. Itaque rata omnino habentes quae Congregatio de Cultu
Divino et Disciplina Sacramentorum statuit, Apostolica Nos usi auctoritate,
sacrum aedificium de quo supra est facta mentio in numero Basilicarum Minorum
adscribimus, omnibus simul concessis iuribus et privilegiis congruentibus et
templis his consentaneis. Teneatur deinde Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die
IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX foras emissum, contrariis rebus
minime officientibus quibuslibet.
Ceterum praeteritis quidem temporibus fidei istis in locis clarum editum
est exemplum atque de re christiana significata est laudabilis sollertia. Nunc
novo suscepto vigore animove, aucta istius aedis quoque dignitate, vel maiora
speramus fore fideles ut ibidem patrent dentque caritatis et religionis eximias
testificationes.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Maii,
anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana