VENERABILI SERVAE DEI IOSEPHAE BAKHITA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in
pascuis virentibus me collocavit, super aquas quietis eduxit me, animam meam
refecit (Ps 23, 1-3). Etiam Venerabilis Serva Dei Iosepha Bakhita paternam curam
experta est divini Pastoris, qui eam custodivit, eius munimentum fuit ac
securitas in asperis servitutis aerumnis eamque per vias, quas humana natura
providere non potest ad libertatem duxit, ad fidem et ad aquae fontes eandemque
tamquam sponsam sibi delegit atque in domo sua habitare fecit per longissimos
annos, concredito ei munere amorem ac misericordiam Dei mundo nuntiandi simulque
operam navandi in humilitate et in simplicitate Christi regno in terra
aedificando.
Orta ea est in Sudania anno MDCCCLXIX, in regione Darfur appellata, luce
evangelica ad id tempus non illuminata. Puellula erat felix cum a Nigritarum
emptoribus rapta est ac pluries in Africanis mercatibus veniit. Indignitates
passa est atque dolores corporis et animi servitutis proprios et etiam crudeles
saevitias. In eiusmodi acerbitatibus mite dulceque servavit cor integramque
innocentiam et spem vivam. Posterius dixit: «Serva numquam animum demisi,
quoniam arcanam in me vim animadvertebam, quae me sustinebat». Providentia eam
Venetias adduxit apud Filias Caritatis (Sorores Canossianas vocatas) Instituti
Catechumenorum. Ibi requisivit cognovitque illum Deum, quem puera sibi adesse
sensit, nescia quis esset. Anima eius, naturaliter christiana, statim magno ac
tenero amore incensa est Domini factaque est fertile solum, quod multos edidit
fructus. Immenso cum gaudio die IX mensis tanuarii anno MDCCCXC sacramenta
accepit baptismi, Eucharistiae et Confirmationis. Empta margarita pretii, de qua
evangelium loquitur (cf. Mt 13, 46), non solum est thesaurum suum bene tutata,
sed illum auxit Deum laudando illique continenter omni ope serviendo. Prompte
igitur vocationi ad vitam consecratam respondit et anno MDCCCXCIII est
novitiatum ingressa Filiarum Caritatis; anno MDCCCXCVI est vota temporanea
professa et anno MCMXXVII perpetua. Omnino Deo obsequens, quem dominum vocabat,
et superioribus, strenua cum constantia fidelis fuit erga suam consecrationem,
regulam, vota religiosa, et accurate atque alacriter coquae, templi custodis et
ostiariae munia explevit et aliquamdiu animationi missionali interfuit in
variis Italiae locis. In Dei amorem firmiter credidit et humiliter grata fuit
in Providentiam, quae eam manu duxerat ad Christum cognoscendum et sequendum.
Affirmabat: «Si per totam vitam genibus nixa essem, numquam satis gratiam meam
bono Deo dicerem».
In ipsos raptores grata erat, qui eam tantum vexaverant: «Si illis
Nigritarum emptoribus obviam fierem, qui me rapuerunt, et vel illis qui me
excruciaverunt, genibus niterer, ut eorum oscularer manus, quia, nisi hoc factum
esset, nec christiana essem nec religiosa». A se ipsa aliena et ab inanibus
mundi rebus, solum cupivit quam optime Dei facere voluntatem et in Christi
imitatione progredi per deprecationem, sacrificium, pietatem erga Virginem
Mariam, diligentem munerum cotidianorum exsecutionem. Vera Domini discipula,
fidem limpidam suam circumfudit, ardentem suam caritatem, spem suam firmam ac
laetam et mira cum simplicitate beatitudines evangelicas coluit et testata est.
Fama exornata sanctitatis praesertim apud suas sodales Sorores et incolas
oppidi Schio, ubi totum ferme tempus vitae consecratae habitavit, pie obiit die
VIII mensis Februarii anno MCMXXXXVII.
Eiusmodi fama perdurante, apud Curiam Vicentinam initium factum est
canonizationis Causae. Praescriptis canonicis processibus celebratis et prospero
cum exitu consuetis peractis inquisitionibus apud Congregationem de Causis
Sanctorum, Calendis Decembribus anno MCMLXXVIII declaravimus Sororem Iosepham
Bakhita heroum in modum virtutes theologales, cardinales et adnexas exercuisse.
Anno MCMXC, apud Curiam Veronensem instructus est processus canonicus de
coniecta mira sanatione, patrata die XII mensis Octobris anno MCMXXXXVII et
deprecationi Venerabilis Servae Dei tributa. Post solitas inspectiones coram
Nobis die VI mensis Iulii anno MCMXCI promulgatum est decretum super miro.
Statuimus deinde ut beatifications ritus die XVII mensis Maii subsequentis
anni fieret.
Hodie igitur, in foro Basilicam Sancti Petri prospiciente, inter Missarum
sollemnia hanc sumus formulam elocuti: «Nos, vota fratrum nostrorum Camilli
Ruini, Vicarii Nostri in Urbe, et Petri Iacobi Nonis, Episcopi Vicentini, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium
explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra
Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Ioseph Maria Escriva de
Balaguer, et Iosepha Bakhita, virgo, filia Caritatis, Canossiana, Beatorum
nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Iosephi
Mariae Escriva de Balaguer die vicesima sexta mensis Iunii, Iosephae Bakhita die
octava mensis Februarii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari
possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae autem his Litteris
decrevimus nunc et in posterum firma esse volumus et rata.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Maii,
anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana