PAROECIALE AC PRAEPOSITURALE TEMPLUM
NATIVITATI
SANCTI IOANNIS BAPTISTAE DICATUM, QUOD IN OPPIDO «MELEGNANO»
INTRA FINES MEDIOLANENSIS ARCHIDIOECESIS EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM
DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – In antiquo et florenti oppido «Melegnano» intra
archidioecesis Mediolanensis fines posito, probe novimus eminere paroeciale ac
praepositurale templum Nativitati Sancti Ioannis Baptistae dicatum, quod
expolito structurae genere «Gothico» mirisque simul artis praestans operibus,
peculiaris est cedes Christianae vitae ac socialis navitatis in bonum
praesertim senum, egenorum, inhabilium et migrantium exterarum gentium. Qua re,
cum Venerabilis Frater Noster Carolus Maria S.R.E. Cardinalis Martini,
Archiepiscopus Metropolita Mediolanensis, litteris die XIII superioris mensis
Aprilis datis, etiam cleri populique sui nomine petiverit ut eandem ecclesiam
titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae
signum dilectis filiis eius catholicae communitatis cupientes praebere, tam
sollertis ac venerabilis Pastoris precibus per quam libenter obsecundandum esse
putamus.
De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, quam ratam habemus, summa Apostolica usi potentate, harum
Litterarum virtute perpetuumque in modum templum, de quo mentionem fecimus,
titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, cum omnibus quidem iuribus et
liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite
competunt, iis tamen servatis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae
Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX (Prot. CD 500/89) editum,
servanda sunt. Minime vero dubitamus quin concessus honor in spirituale
profectum cedat fidelium illius oppidi pariterque fore confidimus ut iidem ad
arctam coniunctionem cum hac Apostolica Sede magis magisque incitentur. Denique
volumus ut hae Litterae Nostrae sint ratae nunc et in posterum, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Maii
anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana