IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
ARMENIAM NATIONEM*
IN REPUBLICA ARMENIA NUNTIATURA
APOSTOLICA CONDITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Armeniam Nationem Romani Pontifices
singulari prorsus cogitatione curaque per saeculorum decursum sunt prosecuti
praesertim quod ibidem exstant antiquae Christianae communitates etiamque
catholicae. Qua re, quo plenius confirmentur publicae necessitudinis rationes
inter hanc Apostolicam Sedem et Rempublicam Armeniam hoc ipso die feliciter
initae simulque aptius provideatur spirituali bono fidelium illie commorantium,
Nobis peropportunum videtur Apostolicam Nuntiaturam in eadem condere. De communi
igitur utriusque partis voto, audita Congregatione pro Ecclesiis Orientalibus,
summa Nostra potestate harumque Litterarum virtute in Republica Armenia
Nuntiaturam Apostolicam constituimus, factis cunctis iuribus, privilegiis,
honoribus, praerogativis et indultis, quae huiusmodi Legationum propria sunt.
Has denique Litteras, in forma Brevis maioris expeditas, nunc et
in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXIV mensis Maii, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri decimo quarto.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 4, p. 312
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana