IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
INTER VARIA*
IN REPUBLICA AZERBAIGIANIENSI
NUNTIATURA
APOSTOLICA CONDITUR.
Ad perpetua m rei memoriam. — Inter varia negotia supremi Nostri
pastoralis officii Nobis peropportunum videtur Apostolicam Nuntiaturam in
Republica Azerbaigianiensi condere, quo plenius foveantur necessitudinis
rationes, quae inter hanc Apostolicam Sedem et memoratam Civitatem hoc ipso die
feliciter sunt initae simulque aptius consulatur spirituali bono catholicorum
fidelium illic commorantium. De communi igitur utriusque partis voto, audita
Congregatione pro Ecclesiis Orientalibus, summa Nostra potestate harumque
Litterarum virtute in Republica Azerbaigianiensi Nuntiaturam Apostolicam
constituimus, factis omnibus iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis et
indultis, quae huiusmodi Legationum propria sunt. Has denique Litteras, in forma
Brevis maioris expeditas, nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXIV mensis Maii, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri decimo quarto.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 4, p. 311
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana