IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUO PLENIUS*
IN REPUBLICA GEORGIANA NUNTIATURA
APOSTOLICA CONDITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quo plenius confirmentur publicae
necessitudinis rationes inter hanc Apostolicam Sedem et Rempublicam Georgianam
hoc ipso die feliciter initae, simulque aptius provideatur spirituali bono
catholicorum fidelium illic commorantium, Nobis peropportunum videtur in
memorata Natione Apostolicam Nuntiaturam condere. De communi igitur utriusque
partis voto, audita Congregatione pro Ecclesiis Orientalibus, summa Nostra
potestate harumque Litterarum virtute in Republica Georgiana Nuntiaturam
Apostolicam constituimus, factis omnibus iuribus, privilegiis, honoribus,
praerogativis et indultis, quae huiusmodi Legationum propria sunt, mandantes ut
eius sedes in urbe « Tbilisi » ponatur. Has denique Litteras, in forma Brevis
maioris expeditas, nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXIV mensis Maii, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri decimo quarto.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 4, pp. 310-311
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana