The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CONSTAT CATHOLICOS

BEATA MARIA VIRGO TITULO «NOSSA SENHORA DA NATIVIDADE» INVOCATA,
 PATRONA PRINCIPALIS ET SANCTUS DOMINICUS «DE GUSMAO», PRESBYTER,
 PATRONUS SECUNDARIUS APUD DEUM NOVI STATUS TOCANTINENSIS
IN BRASILIA CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Constat catholicos fideles dioecesium Portus Nationalis, Miracemanae Tocantinensis, Tocantinopolitanae et Praelaturae Cristalandiensis, qui novum Statum «Tocantins» nuncupatum in Brasilia incolunt, Beatam Mariam Virginem titulo «Nossa Senhora da Natividade» atque Sanctum Dominicum «De Gusmao» presbyterum, peculiari cultu prosequi tamquam clarissima exempla fidei, spei, caritatis ac sanctitatis vitae. Qua de causa Venerabilis Frater Celsus Pereira de Almeida, Episcopus Portus Nationalis, una cum Praesulibus reliquarum dioecesium et Praelato Cristalandiensi, communia cleri populique vota excipiens, electionem Deiparae Virginis memorato titulo invocatae in Patronam principalem et Sancti Dominici, de quo diximus, in Patronum secundarium apud Deum novi Status Tocantinensis rite probavit atque, litteris die XIV mensis Martii hoc anno datis, petivit ut huiusmodi electio et approbatio iuxta normas de Patronis constituendis et ad normam Instructionis «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, ab hac Apostolica Sede confirmarentur. Nos igitur, cupientes audire preces eorundem Pastorum, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem titulo «Nossa Senhora da Natividade» invocatam Patronam principalem et Sanctum Dominicum «De Gusmao», presbyterum, Patronum secundarium apud Deum novi Status Tocantinensis in Brasilia confirmamus, omnibus datis iuribus ac liturgicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Has denique Litteras sive nune sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Maii, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 

top