«Notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in
ipsis sit, et ego in ipsis» (Io 17, 26).
Hisce vocibus discipulis suis patefacit Dominus Iesus Amoris se templum
divini esse qui idcirco hominibus impertitur ut redemptionis simul participes
fiant vitaeque et sanctitatis. Sic autem aperit una etiam arcanum cordis sui
quod cum Verbi Dei coniunctum persona Altissimi est tabernaculum atque ardentis
pariter fornax caritatis fonsque inexhaustus unde universi salutis profluunt
thesauri.
In iis vero qui homines vehementius impulerunt divinum ad contemplandum et
compensandum amorem quique vires impenderunt plenas in Sacratissimi Cordis Iesu
cultum dilatandum, quod interminatae eius caritatis insigne est et intimae item
vitae, oportet beatus Claudius La Colombière plane numeretur.
Altero die mensis Februarii, anno millesimo sexcentesimo quadragesimo primo
ortus est apud oppidum St. Symphorien d'Ozon in Delphinatu actuarii Bertrandi La
Colombière ac Margaritae Coindat filius. Cum autem eadem domus omnis Viennam
deinde commigrasset, primis ibidem scholarum elementis est tinctus ac Lugduni
post rhetorices philosophiaeque peregit studia. Septendecim natus annos
Societatis Iesu ingressus est novitiatum apud Avenionem situm.
Anno millesimo sexcentesimo sexagesimo sexto Lutetiam ut theologicis operam
daret disciplinis transiit. Quo eodem tempore crediderunt illi docendi
officium liberos administri a nummariis negotiis regis Ludovici XIV.
Presbyteratus auctus ordine die sexto mensis Aprilis anno millesimo
sexcentesimo undeseptuagesimo Lugdunum remeavit magistri primum munere
honoratus deindeque opere praedicandi ac Marianae Congregationis gubernandae.
Quod quidem ministerium maxima pastorali caritate explevit necnon fervido
studio ac singulari efficacitate, non solum unicas naturae dotes commonstrans
sed supernaturales etiam virtutes praecipuas et solidam ad Deum perducendi
homines facultatem. Fidelis servus Iesuque amicus perfectus aliud non
concupiscebat quidquam quam ut humili liberali perseveranti animo eius
exsequeretur voluntatem atque omnibus prorsus viribus maiorem Dei gloriam
procurare niteretur Ecclesiamque aedificare. Quo autem in se apostolatus speciem
a Sancto Ignatio depictam certius effingeret, votum nuncupavit cunctas se
Regulas Constitutionesque Societatis Iesu completurum. Sollemnia tunc
pronuntiavit vota die secundo mensis Februarii anno millesimo sexcentesimo
septuagesimo quinto ac rector postmodum est Collegii Paray-le-Monial
destinatus. Non tamen deerant qui ita excellentem virum mirarentur in urbem tam
procul amotam amandatum. Facile vero id inde explicatur quod noverant probe
ipsius antistites ibidem apud Visitationis Monasterium demissam sororem
religiosam Margaritam Mariam Alacoque, cui Cordis sui divitias paulatim
recludebat Dominus, in dubitationibus versari acerbissimis et exspectare
praeterea quoad suam idem Dominus impleret promissionem, missurum se nempe
aliquem suum «fidelem servum amicumque perfectum» qui ipsam adiuvaret ad
commendatum peragendum opus: ut imperscrutabiles universo orbi reseraret amoris
illius divitias. Peracri sic beatus Claudius rerum divinarum perspicientia
prudentiaque supernaturali consiliarius prudens illius Sanctae Margaritae evasit
tum etiam additus, provido Dei motu, adiutor in Cordis Sacratissimi Iesu
proferenda pietate. Designatus autem comitissae Eboracensis in Britannia
praedicator Londinium processit, ubi adsiduum ac frugiferum maxime egit
apostolatum quo plurima etiam cum sui consolatione multos in Ecclesiae
catholicae revocavit sinum. Ardua tamen industria illa caelique haud secunda
temperie valetudinem interea eius evertentibus indicia paulatim pergravis
pulmonum morbi emergebant.
Exeunte anno millesimo sexcentesimo septuagesimo octavo per calumniam
accusatus repente coniurationis Summi Pontificis fautricis, comprehenderunt
illum ac tres quidem hebdomadas in horrifico continuerunt carcere «King's Bench» nuncupato.
De Britannia eiectus in Galliam rediit adfecta penitus salute. Aestate igitur
anno millesimo sexcentesimo octogesimo primo, cum aegritudo ingravesceret,
remissus in civitatem est Paray-le-Monial ubi pientissime suum supremum obiit
diem scilicet decimum quintum mensis Februarii anno millesimo sexcentesimo
octogesimo secundo, sanctitatis insignis fama. Quae licet post mortem
aequabiliter vigeret, canonizationis tamen est causa duobus dumtaxat post
saeculis instituta.
Omnibus quidem iis servatis canonicis normis quae illa valebant aetate
Decessor Noster Pius XI die decimo sexto mensis Iunii anno millesimo
nongentesimo undetricesimo titulum ei caelitis Beati indidit. Post illa apud
Angelopolitanam Curiam in California canonica peracta est inquisitio de coniecta
sanatione prodigiosa quae in urbe Duarte die vicesimo quinto mensis Februarii
anno millesimo nongentesimo nonagesimo patrata erat atque deprecationi ipsius
beati Claudii La Colombière adsignata. Feliciter casu ex more apud
Congregationem pro Causis Sanctorum inspecto decretum de miro coram Nobis die
vicesimo primo mensis Decembris prodiit anno millesimo nongentesimo nonagesimo
primo. Adsentientibus deinceps Cardinalibus atque Episcopis in Consistorio
globatis die duodetricesimo mensis Aprilis anno millesimo nongentesimo
nonagesimo altero ipsi Nos censuimus sollemnem canonizationis ritum Romae
peragendum pridie Kalendas Iunias eodem ipso anno.
Hodie igitur in templo S. Petri, Romae, fidelibus utriusque ordinis referto,
sollemnissima caerimonia Missam celebravimus, ac suetam formulam pronuntiavimus,
sic ut sequitur: «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem
fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri
Iesu Christi, beatorum apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura
deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum
Fratrum Nostrorum consilio, beatum Claudium La Colombière Sanctum esse
decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eum in
universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
His verbis prolatis, iussimus ut hae Litterae Decretales conficerentur; ac
deinde sermonem habuimus de vita et egregia S. Claudii virtute, quem fidelibus
imitandum proposuimus.
Hae vero Litterae nunc et in posterum ratae habeantur, contrariis nihil
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tricesimo primo mensis Maii, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto
decimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana