IN REPUBLICA NAURANA NUNTIATURA
APOSTOLICA CONDITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Ad firmiores reddendas necessitudinis rationes
hoc ipso die publice initas inter hanc Apostolicam Sedem et Rempublicam
Naurunam et ad aptius providendum simul catholicae Ecclesiae regimini atque
profectui in illa Natione, Nobis peropportunum videtur ibidem Apostolicam
Nuntiaturam condere. Audita igitur Congregatione pro Gentium Evangelizatione,
summa Nostra potestate harumque Litterarum virtute in Republica Nauruna
Nuntiaturam Apostolicam constituimus, factis omnibus iuribus, privilegiis et
indultis, quae huiusmodi Legationum, praesertim earum sub iurisdictione
Congregationis, quam supra diximus, positarum, propria sunt. Has denique
Litteras, in forma Brevis Maioris expeditas, nunc et in posterum ratas esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Iunii,
anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana