The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM DILEXISSET

VENERABILI SERVO DEI FRANCISCO SPINELLI, PRESBYTERO ET
FUNDATORI CONGREGATIONIS ADORATRICUM SS. SACRAMENTI,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos» (Io 13, 1).

Eucharistia, a Domino Iesu discipulis suis concredita sicut synthesis et manifestatio ipsius erga mundum caritatis, Venerabilis Servi Dei Francisci Spinelli dilectio erat maxima ac inflatus magnanimi eius ministerii apostolici. Divini Magistri exemplum et doctrinam insequens, ipse vitam suam sine recusatione Deo donavit ac fratribus, suaque cum Christi oblatione in Eucharistia coniuncta, ita vivebat, patiens praestans opus, ut in Eucharistia praesens Christus ameretur. Inde praeterea, velut ex fonte immenso, suum flagrantem amorem in animos, in pauperes inque aegrotos hausit.

Natus est Mediolani die XIV mensis Aprilis anno MDCCCLIII ac postridie in basilica S. Ambrosii sacramentum baptismatis accepit. A piis parentibus Bartholomaeo Spinelli et Catharina Aemilia Cagliaroli institutus, iam in infantia maxime pronum se ad sacra ostendit necnon sedulus erat praesertim ad pauperes aegrosque adiuvandos. Die XIX mensis Maii anno MDCCCLXI roboratus est dono Spiritus Sancti per sacramentum confirmationis. Admissus in Seminarium Bergomense tamquam alumnus externus, ordinatus est presbyter die XVII mensis Octobris anno MDCCCLXXV. Demum functus est officio vicarii paroecialis apud avunculum suum dominum Petrum Cagliaroli, curionem paroeciae S. Alexandri in Colonna, in urbe Bergomensi. Cum laudabili studio ac uberrimis spiritalibus fructibus christianam doctrinam docuit in Bergomensi lyceo S. Alexandri ac fuit popularis Verbi Dei praeco.

Eadem in urbe anno MDCCCLXXXII una cum beata Catharina Comensoli initium fecit Congregationis Sororum SS. Sacramenti, eo consilio ut Iesum in Eucharistia ardenti cum amore adorarent et caritatem ex eo haurirent in exheredes omnesque a publica cura neglectos exercitandam. Aeque florens et fortunatum fuit initium novae Congregationis religiosae ac turbulentae fuerunt vexationes, quibus nonnullos post annos ipsa in discrimen adduci videbatur. Illis vexationibus difficultatibusque coactus, ut suas Sorores ac dioecesim derelinqueret, Venerabilis Servus Dei, omnino oboediens suo episcopo, veram «viam crucis» emensus est, quam passus est patienter, tamquam servus bonus et fidelis qui praesto semper est Domino suo.

Anno MDCCCLXXXIX in locum vulgo dictum «Rivolta d'Adda», qui est in dioecesi Cremonensi, se contulit, ubi domum Sororum Adoratricum SS. Sacramenti invenit, ibidemque episcopus, rev.mus dominus Ieremias Bonomelli, eius humilitate commotus atque certior factus eum adversorum actorum insontem esse, animum ei fecit ad operam prosequendam et in omnibus ei auxilio fuit. Cum Sorores quae eum acceperant, ab illis seiunctae essent quae Bergomi erant, anno MDCCCXCVII episcopus Bonomelli Decretum edidit de erectione canonica novae Congregationis Adoratricum SS. Sacramenti, quae Venerabilem Servum Dei suum agnovit fundatorem. Usque ad mortem ipse novae Congregationi praefuit, diligenter prudenterque eam regens ministerio spirituali et materiali erga egenos. Enituit ipse fidelitate erga vocationem sacerdotalem, fervore pietatis Eucharisticae, amore Dei et proximi, maxima humilitate, oblatione sui ipsius necnon patientia multis in tribulationibus in quas in via sua incidit.

Circumdatus sanctitatis gloria obdormivit in pace iustorum die VI mensis Februarii anno MCMXIII, mandans Sororibus, ut Eucharistiam amarent, pauperibus servirent et omnibus ignoscerent. Perdurante fama sanctitatis, episcopus Cremonensis anno MCMXXVIII instituit Causam Canonizationis per celebrationem Processus Ordinarii, qui «informativus» nuncupatur. Anno autem MCMLII prodiit decretum Introductionis Causae, exinde suscepta est celebratio Processus Apostolici.

Servatis de iure servandis, Nobis praesentibus die III mensis Martii, anno MCMXC, promulgatum est decretum, quo sacerdotem Franciscum Spinelli virtutes theologales, cardinales et adnexas heroum in modum coluisse agnovimus. Insuper, apud eandem Curiam Cremonensem inter Processum Apostolicum de virtutibus, percepta sunt testimonia de mira sanatione, quae die XXI mensis Iunii anno MCMXLVII, intercedente Venerabili Servo Dei, a Deo est patrata. Cum autem suetae inquisitiones felicem habuissent exitum, die II mensis Iunii anno MCMXCII Nos de eodem miro per Decretum constare statuimus.

Constituimus denique ut Beatifications ritus die XXI eiusdem mensis apud sacram Beatae Virginis Mariae a Fonte Caravagii aedem ageretur, occasione Nostrae in Cremonensi dioecesi pastoralis visitationis.

Hodie igitur inter sacra bane diximus formulam:

«Noi accogliendo il desiderio del nostro fratello Enrico Assi, vescovo di Cremona, di molti altri Fratelli nell'episcopato, e di molti fedeli, dopo aver avuto il parere della Congregazione delle Cause dei Santi, con la nostra autorità apostolica concediamo che il Venerabile Servo di Dio Francesco Spinelli d'ora in poi sia chiamato Beato, e che si può celebrare la sua festa nei luoghi e secondo le regole stabilite dal diritto, ogni anno il 6 febbraio.

Nel nome del Padre e del Figlio e dello Spirito Santo».

Quae autem statuta hic sunt, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibusvis nihil obstantibus.

Datum apud aedem sacram Beatae Virginis a Fonte Caravagii, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Iunii, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 

top