The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PRAESTANTIAE ALICUIUS

PAROECIALE TEMPLUM LAUSANNENSE BEATAE MARIAE VIRGINI
DICATUM IN CATALOGUM BASILICARUM MINORUM REFERTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Praestantiae alicuius propter rationes Beatae Mariae Virginis templum quod Lausonii locatur, scimus et frequentari ab ibidem incolis et celebrari, quandoquidem etiam nunc observari potent antiquum ipsius Virginis signum necnon cuiusdam momenti aedes. Congruentes igitur repperimus causas postulatis satisfaciendi, quae nuper admovit Venerabilis Frater Petrus Mamie, Episcopus Lausannensis-Genevensis et Friburgensis, cum peteret, veluti preces quoque cleri fideliumque colligens ac demonstrans, ut Beatae Mariae Virginis templum ante memoratum in Basilicis Minoribus recenseretur. Itaque rata omnino habentes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum statuit, Apostolica Nos usi auctoritate, sacrum aedificium de quo supra est facts mentio in numero Basilicarum Minorum adscribimus, omnibus simul concessis iuribus et privilegiis praestitutis et templis his consentaneis. Teneatur deinde Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX evulgatum, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Ceterum praeteritis quidem temporibus fidei, clara locus iste recensuit documenta atque de re christiana significata est laudabilis sollertia. Nunc novo suscepto vigore animove, aucta istius aedis quoque dignitate, vel maiora speramus fore fideles ut ibidem patrent dentque cultus caelestis Matris eximias testificationes.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Iulii, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 

top