TEMPLUM PAROECIALE SANCTI LAURENTII RUIZ
QUOD BINONDI, IN MANILAE SUBURBIO EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM
DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Binondi, in frequenti Manilae suburbio, clarum
quidem novimus exstare templum paroeciale Sancti Laurentii Ruiz, ubi a saeculo
XVI pie colitur decore picta imago Beatae Mariae Virginis a Sacratissimo
Rosario et in quo idem martyr baptismum suscepit atque aliquot annos officium
adiutoris Fratrum Praedicatorum omni diligentia obivit. Praeterea constat
ecclesiam istam centrum esse notum spiritualis vitae operumque pastoralium et
caritatis. Qua re, cum Venerabilis Frater Noster Iacobus L. Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinalis Sin, Archiepiscopus Metropolita Manilensis, litteris die
IV mensis Maii hoc anno datis, etiam cleri populique sui nomine, petiverit ut
idem templum titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, paternae
benevolentiae signum tam dilectis Philippinis filiis cupientes praebere, eius
sollertis Pastoris precibus libenter obsecundandum esse putamus. De sententia
igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam
habemus, Apostolica usi potentate, harum Litterarum virtute perpetuumque in
modum paroeciale templum, de quo mentionem fecimus, titulo ac dignitate
Basilicae Minoris decoramus, omnibus factis iuribus ac liturgicis
concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, us
tamen servatis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX
mensis Novembris anno MCMLXXXIX (Prot. n. CD 500/89) editum, servanda sunt.
Quod faustum ac felix sit Manilensi Praesuli atque universis civibus Binondi,
Nobis carissimis. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis
Iulii, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana