SACRA AEDES SANCTO NICOLAO BARENSI
DICATA
ET IPSA IN URBE QUAM PIETRA LIGURE APPELLANT SITA
AD DIGNITATEM
BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Templum istud nihil ignoramus ab antiquis iam
temporibus repetere memoriam, in quo progrediente aetate complura artificia
factitarunt fideles, ut divinus cultus ibidem praestantius celebraretur.
Nonnullae quoque Sanctorum reliquiae saeculorum decursu collectae sunt, quae
istius Ecclesiae significarent florem et religionem. His igitur spectatis
causis, prompta sane voluntate postulata Venerabilis Fratris Marii Oliveri,
Albinganensis-Imperiae Sedis Episcopi, exaudienda existimavimus, qui sua vota
demonstrans suorumque pariter fidelium efflagitavit ut templum Sancto Nicolao
Barensi dicatum et id sua in dioecesi situm, nominatim in urbe quam dicunt
Pietra Ligure, in Basilicarum Minorum catalogum referretur. Quapropter ea plane
agnoscentes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum
statuit, Apostolica usi Nostra potestate sacrum aedificium quod supra
memoravimus inter Basilicas Minores adscribimus, omnibus item tributis
privilegiis et iuribus congruentibus. Servetur deinde Decretum «de titulo
Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX evulgatum, quibusvis
rebus minime officientibus.
Si quidem antehac locus hic studiose frequentabatur, in posterum tempus
exoptamus ut ibidem fideles maiore animi impetu catholicam rem peragant, unde
communitati huic ecclesiali permagna eveniant beneficia.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis
Iulii, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana