The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

NOTUM EST

IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS TITULO «A CONSOLATIONE»
INVOCATAE, QUAE IN ECCLESIA PAROECIALI PAGI VULGO PASIERBIEC
 APPELLATI COLITUR, PRETIOSO DIADEMATE REDIMIRI SINITUR
NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Notum est Christifideles Polonici dioecesis Tarnoviensis ac propinquarum Ecclesiarum multa cum pietate colere imaginem Beatae Virginis Mariae titulo «a Consolatione» invocatae, quae religiose servatur in paroeciali ecclesia pagi sermone patrio appellati Pasierbiec, ad quam iidem Christifideles frequenter accedunt vel auxilium petituri, vel pro acceptis beneficiis gratias acturi. Qua re, ad hanc pietatem in Sanctissimam Dei Matrem servandam et firmandam, agendae sane toti vitae christianae utilissimam, Venerabilis Frater Iosephus Zycinski, Tarnoviensis Episcopus, per litteras die VII mensis Maii anno MCMXCII datas, nomine suo, cleri fideliumque dioecesis suae rogavit ut imaginem, quam supra memoravimus, Nostro nomine Nostraque auctoritate, sibi corona redimire liceret. Nos vero, signum dilectionis ei catholicisque Tarnoviensibus praebere cupientes, precibus concedere statuimus. Hinc, audita sententia Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Nostrae Apostolicae potestatis et auctoritatis plenitudine usi, postulanti Praesuli permittimus ut gratiosae imagini Beatae Mariae Virginis a Consolatione, in ecclesia paroeciali servatae pagi Pasierbiec, nomine et auctoritate Nostra pretiosam imponat coronam iuxta probatum liturgicum ritum, Has autem litteras accurate servari volumus suosque legitimos effectus consequi.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Augusti, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 

top