VENERABILI SERVAE DEI LEONIAE FRANCISCAE
SALESIAE AVIAT
BEATORUM HONORES TRIBUUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Beatius est magis dare quam accipere» (Act
20, 35).
Qui bona sua aliis dono dant, immo et vitam effundunt ut pauperibus
debilibusque subveniant, Christum Iesum imitantur, qui cum esset dives factus
est pauper (cf. 2 Cor 8, 9), atque animam suam dedit redemptionem pro multis
(cf. Mt 20, 28); eodem tempore ipsi beatitudinem experiuntur iis sepositam qui
verbum Dei audiunt exsequunturque, atque candido generosoque animo caritatis
praeceptum perficiunt. Inter has personas profecto seponenda est etiam
Francisca Salesia Aviat (in saeculo Leonia) quae felicitatem suam invenit
Christi exemplum et doctrinam sequendo atque ad gloriam Dei bonumque spirituale
proximi, potissimum iuvenum operariarum necnon sororum Congregationis, cuius
ipsa conditionis socia sapiensque generalis fuit Antistita, maxima cum deditione
operando.
Haec digna Domini discipula in loco vulgo dicto «Sézanne», in dioecesi
Catalaunensi, die XVI mensis Septembris anno MDCCCXLIV orta est, ex Theodoro
Aviat et Aemilia Caillot, honestis mercatoribus. Nonnullos annos collegii
Monasterio Visitationis Augustobonae Tricassii in urbe adiuncti alumna fuit,
ubi Venerabilis Servae Dei Mariae Franciscae Salesiae Chappuis auxilium et Servi
Dei Aloisii Brisson multum ei profuit. Eo tempore ad vitam consecratam
vocationem animadvertit, quam ob rem, familiam repetens, matrimonium inire
noluit, sed exspectavit ut Dominus clarius suam ei manifestaret voluntatem. Quam
illuminationem quadam in perspicillorum officina Sézanne in urbe accepit, illic
fortuito ingressa: de improviso ardentem in se animadvertit exsurgentem
voluntatem se tradendi omnino apostolatui atque humano christianoque provectui
iuvenum operariarum, quae tunc temporis difficilioribus in condicionibus
vivebant. Quapropter anno MDCCCLXVI domum suam reliquit et cum sacerdote Aloisio
Brisson operam sociavit, qui Augustobonae Tricassii curam de puellis iam agebat
operantibus in officinis et non pauca incommoda et pericula obeuntibus. Ut
huiusmodi benefici apostolatus socialis continuationi et firmitati caveret,
idem industrius sacerdos Congregationem Sororum Oblatarum a Sancto Francisco
Salesio condidit, pretioso et docili auxilio utens Venerabilis Servae Dei, quae
anno MDCCCLXVIII vestem religiosam induit, anno autem MDCCCLXXI religiosa vota
emisit. Materna cum industria iuvenum famulatui se dedit, cavendo earum
necessitatibus earumque fovendo humanam, religiosam eruditamque institutionem,
officii sensum in eis promovendo mutuaeque necessitudinis animum, praesertim
operam navando consciam in officina. Ut generalis Antistita novum Institutum
vera prudentia, eximia caritate sinceraque humilitate gubernavit, atque
reverentiam et benevolentiam superiorum et sororum sibi facile captavit.
Admodum profecto gavisa est de prolatata opera sua etiam ultra Galliae fines.
Molestiae sane et adversationes ei non defuerunt, tam intus quam foris suam
familiam religiosam; toleranda ei fuerunt gravia incommoda atque magnae
humiliationes: quae omnia patienter fortiterque passa est, laetitiam et pacem in
perfecta Dei voluntate quaerendo ac fidem integerrimam alendo divinae
Providentiae auxilio Pisa. Anno MCMIII perardua vexatio earn oppressit, cum
Galliae leges civiles omnia bona Congregationisque suae domus alienaverunt
atque sorores dispersae sunt. Ipsa Venerabilis Serva Dei in exsilium pulsa est.
Refugium Perusiae invenit, indeque indefatigabili cum sollicitudine Institutum
suum gubernare perrexit. Anno MCMXI eximio solacio recreata est, cum Summus
Pontifex Sanctus Pius X Constitutiones Instituti approbavit. Usque ad extremum
vitae suae diem firmo animo viam christianae perfectionis percurrit, semetipsam
contemptui habendo, communionem cum Deo colendo atque prompte simpliciterque
auctoritatis ecclesiasticae praecepta et Regulam, quam est amplexa, observando.
Fortis in fide, ardens et impigra in caritate, constans in spe, separata a
terrestribus vanitatibus, vitam suam hymnum laudis Domino constituit ac
continuum proximi famulatum. Ideo, viribus suis minime parcendo, aedificationi
regni Christi in societate sui temporis operam dedit, praecipue inter
adulescentulas et operarias. Atque, Deo adiuvante, fructus abundantes et
stabiles est adepta. Ita, die X mensis Ianuarii anno MCMXIV meritis onusta in
vitam aeternam est ingressa, sanctitatis fama circumdata.
Causa Canonizationis anno MCMXXIX in Curia Perusina initiata est, secundum
normas illius temporis pro celebratione processuum ordinariorum qui informativi
nuncupantur, et post introductionem Causae processuum apostolicorum iter
sequendo. Cum autem consuetae inquisitiones felicem habuissent exitum, die primo
mensis Decembris anno MCMLXXVIII coram Nobis promulgatum est Decretum de
virtutibus theologalibus, cardinalibus et adnexis a Venerabili Serva Dei in
gradu heroico usurpatis. Interea, annis MCMLXXVII-MCMLXXIX Civitatis Capitis in
urbe initus est processus canonicus de mira sanatione Venerabilis Servae Dei
intercessioni attributa. Servatis de iure servandis, die XXI mensis Decembris
anno MCMXCI promulgatum est Decretum super miro. Demum statuimus ut
Beatificationis ritus die XXVII mensis Septembris anni sequentis in Urbe
ageretur.
Hodie igitur inter sacra hanc ediximus formulam:
«Nos, vota Fratrum Nostrorum Desmondi Connell, Archiepiscopi Dublinensis;
Richardi Blazquez Perez, Episcopi Palentini; Ennii Antonelli, Archiepiscopi
Perusini-Civitatis Plebis; Antonii Quarracino, Archiepiscopi Bonaërensis;
Aloisii Mariae de Larrea y Legarreta, Episcopi Flaviobrigensis, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Dermitius O'Hurley, Margarita
Bermingham vidua Ball, Franciscus Taylor et quattuordecim Socii, Raphaël Arnáiz
Barón, Leonia Francisca Salesia Aviat, Nazaria Ignatia a Sancta Teresia a Iesu
March Mesa et Maria Iosepha a Corde Iesu Sancho de Guerra Beatorum nomine in
posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Dermitii O'Hurley,
Margaritae Bermingham viduae Ball, Francisci Taylor et quattuordecim Sociorum
die vicesima mensis Iunii; Raphaëlis Arnáiz Barón die vicesima sexta mensis
Aprilis; Leoniae Franciscae Salesiae Aviat die decima mensis Ianuarii; Nazariae
Ignatiae a Sancta Teresia a Iesu March Mesa die sexta mensis Iulii; et Mariae
Iosephae a Corde Iesu Sancho de Guerra die vicesima mensis Martii, in locis et
modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti».
Quae autem statuta hic sunt, volumus et nunc et in posterum tempus vim
habere, contrariis rebus quibusvis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis
Septembris, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana