The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

EUNTES IN MUNDUM

VENERABILI SERVAE DEI NAZARIAE IGNATIAE A SANCTA TERESIA
A IESU MARCH MESA BEATORUM HONORES TRIBUUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae» (Mc 16, 15). Verba Christi apostolos mittentis in universum mundum aculeus quidam fuerunt, perenniter in corde fixus Venerabilis Servae Dei Nazariae Ignatia a Sancta Teresia a Iesu March Mesa, eam exstimulans ut suas ageret partes in missione totius populi Dei in Ecclesia et in mundo (cf. CONC. OECUM VAT. II, Apostolicam actuositatem, 2). Spiritus Sanctus interioribus consiliis eam adduxit ut Religiosam conderet mulierum Congregationem, quae evangelicum nuntium inter omnes, at praesertim inter pauperiores et indoctos divulgaret, secundum Christi Iesu sententiam: «Spiritus Domini super me, propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem..., praedicare annum Domini acceptum» (Lc 4, 18-19).

Hoc gloriae Domini zelo concitata, voluit ipsa Venerabilis Serva Dei his verbis mentem suam colligere: «pro Christo, pro Ecclesia, pro animarum salute».

Nazaria Ignatia March Mesa die X mensis Ianuarii anno MDCCCLXXXIX Matriti in Hispania nata est, atque christianae regenerationis lavacro in paroeciali templo sancto Ioseph dicato die XI mensis Aprilis eodem anno est aspersa. Hispalim translata, a monialibus Sancti Spiritus eiusdem urbis christiane est educata, pane Eucharistico novem annos nata est refecta.

Inde ab hac tenella aetate Iesu invitationem est experta – semperque meminit – ut Ipsum crucem baiulantem sequeretur Eique totam se dederet. Generosum dedit responsum, quod his verbis recolebat: «sequar Te prout humanae licet creaturae», atque castitatis suae promissum fecit.

In dies vero interiores invitationes atque desideria praedicandi Deum Nazariae cor ita inflammabant, ut optaret, inde a pueritia, societatem cum puellis inire ad missiones orationibus et sacrificiis sustinendas.

Cum autem, ob rerum eventus, familia March in Mexicum migrare cogeretur, Nazaria ibi, vicesimum aetatis suae annum agens, quo melius desiderium suum sese Christo immolandi expleret, ut Religiosam Sororum pro Senibus Derelictis Congregationem ingredi sibi liceret petiit obtinuitque. Novitiato in Hispania peracto, iterum Americam petiit, novemque cum aliis sororibus ad religiosam Congregationis domum Oruri in Bolivia aperiendam est missa.

Mox autochthonum rerum religiosarum humanique cultus inscientia Venerabilis Servae Dei apostolicum zelum ita adauxit, ut iteratis oblationibus vitam suam Deo pro Ecclesia Boliviana dicaret. Ibi domum, auditis Ecclesiae auctoritatibus atque Apostolico in Bolivia Internuntio suadente, novam condidit religiosam Congregationem, quae prima sane exstitit in Boliviana terra constituta, quam Cruciatam Pontificiam voluit appellare, quamque sub titulo Cruciatarum Ecclesiae Missionariarum Sancta Sedes probavit.

Nazaria Ignatia fundatrix suum voluit Institutum speciali voto oboedientiae Summo Pontifici consecrari, omnino – etiam vitae sacrificio si necesse fuerit – Ecclesiae unitati atque regni Christi propagationi dicari, Sancti Ignatii a Loyola spiritu imbui. Adsiduis curis maternaque quadam oblationis ratione Sororum suarum interioris vitae institutionem zelumque apostolicum continenter fovit. Minas mortisque periculum fortiter obiit; domus religiosas in Bolivia, Argentina, Uruquaria et Hispania exstruendas curavit. Laboribus tandem confecta, Venerabilis Serva Dei spiritum piissime Deo reddidit in Bonaerensi nosocomio die VI mensis Iulii anno MCMXLIII, eademque in urbe est sepulta.

Religiosi ipsius Instituti iure pontificio honestati decretoria comprobatio habita est die IX mensis Iunii anno MCMXLVII. Servae Dei corpus inde translatum ab anno MCMLXXII Oruri in Bolivia quiescit.

Dominus autem ab ea aliquid amplius petebat: conditionem scilicet cuiusdam Instituti pro missionibus, quod ad opus apostolicum peragendum mulieres impelleret, sicut serius ipsa Venerabilis Serva Dei affirmavit: «In amando atque in socia opera navanda cum Ecclesia ad Evangelium Dei cunctis gentibus nuntiandum stat vita nostra nostraque exsistendi ratio».

Fama sanctitatis huius praeclarae Venerabilis Servae Dei, qua iam antea gaudebat, in dies magis magisque accrevit. Multi sacerdotes, at praesertim ipse Bolivianus populus, petierunt ut beatorum laude ornaretur. Canonizationis causa inita est apud Bonaeropolitanam Curiam, iisque omnibus peractis, quae canonicae normae statuebant, Calendis Septembribus anno MCMLXXXVIII Nobis coram decretum evulgatum est quo agnoscebatur Dei famulam heroico gradu exercuisse virtutes theologales, cardinales iisque adnexas. Apud eandem Curiam instructus est processus canonicus de coniecta mira sanatione quae accidit Bonaëropoli in urbe anno MCMLXIV intercessioni Venerabilis Servae Dei tributa. Casus statuto more perpensus, comprobatus est a theologis, a S.R.E. Cardinalibus atque Episcopis apud Congregationem de Causis Sanctorum. Decreto super miro prodito coram Nobis die VII mensis Martii, anno MCMXCII, statuimus ut beatificationis ritus fieret die XXVII mensis Septembris, hoc anno.

Hodie igitur, in Foro Petriano, hanc formulam inter sacra sumus elocuti: Nos, vota Fratrum Nostrorum Desmondi Connell, Archiepiscopi Dublinensis, Richardi Blazquez Perez, Episcopi Palentini, Ennii Antonelli, Archiepiscopi Perusini-Civitatis Plebis, Antonii Quarracino, Archiepiscopi Bonaërensis, Aloisii Mariae de Larrea y Legarreta, Episcopi Flaviobrigensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Dermitius O' Hurley, Margarita Bermingham vidua Ball, Franciscus Taylor et quattuordecim Socii, Raphaël Arnáiz Barón, Leonia Francisca Salesia Aviat, Nazaria Ignatia a Sancta Teresia a Iesu March Mesa et Maria Iosepha a Corde Iesu Sancho de Guerra, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Dermitii O Hurley, Margaritae Bermimgham viduae Ball, Francisci Taylor et quattuordecim Sociorum die vicesimo mensis Iunii; Raphaëlis Arnáiz Barón die vicesimo sexto mensis Aprilis; Leoniae Franciscae Salesiae Aviat die decimo mensis Ianuarii; Nazariae Ignatiae a Sancta Teresia a Iesu March Mesa die sexto mensis Iulii; et Mariae Iosephae a Corde Iesu Sancho de Guerra die vicesimo mensis Martii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Consueta denique habita oratione de ipsius vita deque singulis virtutibus, novensilem Beatam primi Ipsi sumus venerati summaque pietate invocavimus. Litteras autem has Apostolicas volumus tam nunc quam in posterum tempus firmas esse suosque plane sortiri effectus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die vicesimo septimo mensis Septembris, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 

top