The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IN IUSTIFICATIONIBUS

VENERABILI SERVO DEI RAPHAËLI ARNÁIZ BARÓN,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «In iustificationibus tuis delectabor, non obliviscar sermonem tuum» (Psal 119, 16).

Ii profecto, qui verecundo magnoque animo reputatum Dei verbum coluerint atque, suis neglectis, evanida repudiaverint huius mundi solacia, magnam sibi animi pacem comparant, necnon maxima eademque mansura afficiuntur laetitia. Id esse verum perspicue in vita adulescentis Rahaëlis Arnáiz Barón ostenditur, qui, sapientia Evangelii accensus et ab omni mundi vanitate seiunctus, ad Deum, quern summum sibi habebat bonum, et mente contemplandum pro viribus et ei inserviendum sic se rettulit, ut per amoris Crucisque viam continuos progressus in notitia et meditatione Domini Iesu fecerit, ab eoque tranquillitatem et gaudium acceperit. Venerabilis Servus Dei, Burgi in natione Hispanica anno MCMXI, die IX mensis Aprilis, natus ex Raphaële Arnáiz Sanchez de la Campa et Maria a mercede Barón Torres coniugibus probisque Christifidelibus, qui loco haud obscuro orti erant bonorumque abundantia fruebantur, paucis post diebus fonte baptismatis ablutus est atque Beatae Virgini Mariae Immaculatae Sanctoque Aloisio Gonzaga iam tunc est traditus; anno MCMXIII Confirmationem accepit; anno autem MCMXIX divina Eucharistia primum est pastus. Domesticus convictus in humana progressione, tum pietatis in Deum, tum culturalis ac socialis ingenii, magno ei fuit auxilio. Oveti, ubi cum domesticis anno MCMXXII vivere coeperat, lectissimus fuit alumnus Patrum Societatis Iesu sodalium et gradum Baccalaureatus adeptus est; deinde apud Matritensem studiorum Universitatem alacriter in studium architecturae incubuit. Nulla umquam reprehensione dignus, hisce sane inter omnes eminebat dotibus: iucundo fervidoque ingenio et pulchri amore, et in primis quidem amore naturae, picturae et artis musicae; sua in omnes bonitate et animi magnitudine; observantia divinae legis et assidua sacrificii Missae communicatione, cultu Eucharistico et Mariali, oratione et paenitentia. Quibus in omnibus spiritalem vitam suam vehementer pascebat.

Particeps ipse fuerat consociationis Adorationis Nocturnae et sodalicii S. Vincentii de Paul, Congregationis Dominae Nostrae Boni Consilii et societatis Sancti Aloisii Gonzaga; posthac vero, fervidiore in dies facto divino amore, aeque ac studiosa voluntatis cohaerentia cum Dei gratis, consilium ad maturitatem perduxit Deo se devovendi, simul cum optione in Ordinem ingrediendi Cistercensium Strictioris Observantiae, seu ad Monachorum coenobium S. Isidori de Dueiias in dioecesi Palentina exstans. Quare, prorsus paratus ad Iesum pro viribus sequendum, in animum induxit ut, fluxis omnibus relictis rebus, domo scilicet et amicis, commodis ipsisque studiis humanarum rerum et ampla fulgidi copia futuri, totus ac penitus, sub oculos non cadens caelestiumque rerum meditation devinctus, per animi humilitatem vitaeque asperitates ad Christum Dominum pertineret. Anno MCMXXXIV Novitiatus initium fecerat die mensis Februarii XVIII, paucis tamen post mensibus gravi morbo medendi causa, quo improviso correptus erat, domum rediit, quoad, duobus post annis, se cum dilectissima quam sibi elegerat Communitate coniunxit. Ob infirmam valetudinem necesse saepe fuit, ut a Monasterio discederet, quo tamen semper regressus firmissimum propositum in animo habebat suae quam optime satisfacere vocationi. Totum ad sermocinandum cum Deo se contulit, omni studio austeram Regulam est amplexatus, strenua cum patientia parique fortitudine infirmam toleravit valetudinem, quam ipsam in quoddam instrumentum convertere voluit valuitque peraptum ad animum purgandum, ad vitam sanctam attingendam, ad amandum Deum et homines. Fide actus, spe corroboratus et caritate, celeres et singulares in via Christianae iustitiae progressus fecit divinaeque ope gratiae miram spiritalis ordinis pulchritudinem est assecutus. Iesu iunctus Cruci Affixo Deique voluntati aequo obsequens animo, anno MCMXXXVIII pie in suo Monasterio obdormivit in Domino, die XXVI mensis Aprilis, cum iam afficeretur fama sanctitatis. Cum in Curia Palentina anno MCMLXII canonizationis causae initium factum esset, deinceps, post expleta iure statuta, anno MCMLXXXIX in conspectu Nostro decretum die VII mensis Septembris editum est, quo agnitum est virtutes theologales, cardinales iisque adiunctas heroum in modum a converso Rahaële Arnáiz Barón cultas esse.

Interim, cognita ad eandem Curiam (aa. MCMLXXXVII-MCMLXXXVIII) causa de coniecta quadam curatione, quae divinitus anno MCMLXXXII, deprecante Venerabili Servo Dei effecta diceretur, pro secundo cognitionis exitu decretum «super miro» die XIII mensis Iunii prodiit, anno MCMXCII. Quamobrem statuimus ut beatificationis ritus die XXVII proxime subsequentis mensis Septembris Romae celebraretur. Eoque ipso die hic ad Basilicam Petrianam inter Sacra hanc elocuti sumus beatificationis formulam: «Nos, vota Fratrum nostrorum Desmondi Connell, Archiepiscopi Dublinensis, Richardi Blazquez Perez, Episcopi Palentini, Ennii Antonelli, Archiepiscopi Perusini-Civitatis Plebis, Antonii Quarracino, Archiepiscopi Bonaerensis, Aloisii Mariae de Larrea y Legarreta, Episcopi Flaviobrigensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Dermitius O'Hurley, Margarita Bermingham vidua Ball, Franciscus Taylor et quattuordecim Socii, Rahaël Arnáiz Barón, Leonia Francisca Salesia Aviat, Nazaria Ignatia a Sancta Teresia a Iesu March Mesa et Maria Iosepha a Corde Iesu Sancho de Guerra Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Dermitii O'Hurley, Margaritae Bermingham viduae Ball, Francisci Taylor et quattuordecim Sociorum die vicesima Iunii; Rahaëlis Arnáiz Barón die vicesima sexta Aprilis; Leoniae Franciscae Salesiae Aviat die decima Ianuarii; Nazariae Ignatiae a Sancta Teresia a Iesu March Mesa die sexta Iulii; et Mariae Iosephae a Corde Iesu Sancho de Guerra die vicesima Martii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Sueta etiam oratione habita de vita ac virtutibus Beatorum, quos modo publice diximus, eos venerati sumus summaque Ipsi cum religione primi invocavimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Septembris, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 

top