The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INFIRMUS ERAM

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE IOSEPHAE A CORDE IESU
SANCHO DE GUERRA, BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Infirmus eram et visitastis me» (Mt 25, 36).

Dominus Iesus, summa divinae caritatis revelatio, suos discipulos multiplici ratione edocuit, ut aliis inservirent atque se misericordes praeberent in corporis animique doloribus oppressos, cum diceret: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25, 40).

Venerabilis Serva Dei Maria Iosepha a Corde Iesu Sancho de Guerra peculiari quidem animi gaudio, patientia summaque diligentia Christi exemplum et verba est prosecuta. Ab ineunte aetate dilectioni laudique Domini se devovit et operam infirmis pauperibusque navavit, qui in ea imaginem quandam ipsius Domini misericordiae perspexerunt.

Venerabilis Serva Dei Victoriae in Hispania die septimo mensis Septembris anno MDCCCXLII nata est a Barnaba Sancho et Petra de Guerra, et ab iisdem deinde secundum Evangelium est educata. Dei gratiae docilis, mox propositum iniit se Domino totam tradendi, sed tantum anno MDCCCLXIV, Matriti, ingredi potuit Religiosam Sororum Servarum Mariae pro Infirmis Congregationem, nuper conditam a Sancta Maria Desolata Torres Acosta. Vota simplicia nuncupavit, atque munera ab iis qui praepositi erant sibi imposita ardenti animo explevit. Dei invitationem ad maiorem cum eo familiaritatem rigidioremque vitae austeritatem praesentiens, ecclesiastica approbante auctoritate, Flaviobrigae, anno MDCCCLXXI, Religiosam Sororum Iesu Servarum Congregationem condidit cuius Constitutiones, post triennium, ab Episcopo Victoriensi canonice sunt comprobatae.

Usque ad mortem praefuit religioso sororum novensili Instituto, conditricis cura prudentiaque firmiter consolidato, rerum inopia difficultatibusque neglectis. Materna quadam oblatione sororum spiritalem ac apostolicam institutionem curavit, quibus praesertim caritatem inculcavit mutuam atque in infirmos et pauperes, in Ecclesiae Pastores oboedientiam, Regulae observantiam apostolicumque zelum. Docuit eas ut caritatem erga proximos ponerent in dilectione Dei utque operam demisse et pro viribus sociarent ad aedificandum regnum Christi atque bonum animorum in tuto ponendum.

Quae alios docebat ipsa ad proxim adducebat contentione e fidelitate tum in rerum solitarum contextu tum in rerum asperitate. Clara exstitit fidei constantia caritatisque ardore, spei robore altaque interiore vita, et pietate qua particeps fuit mysteriorum divinorum celebrationis, praesertim Eucharistiae, Cordis Iesu et Redemptoris Matris cultu. Prudentiam coluit rectissime in ingenio a Deo recepto amplificando inque Instituti sui procuratione, in fortiter sacrificii angustiarumque cruce portanda et in omni vitiorum genere devitando, iustitiam in reddendis Deo quae sunt Dei et proximo quae sunt proximi, moderationem in bonorum usu. Post longum et gravem morbum, animam Deo reddidit die vicesimo mensis Martii anno MCMXII, sanctitatis fama circumdata.

Canonizationis causa inita est in dioecesi Flaviobrigensi celebratione ordinarii processi informativi annis MCMLI-MCMLIV. Omnibus deinceps rite expletis, quae iure postulabantur, die septimo mensis Septembris anno MCMLXXXIX Nobis coram decretum evulgatum est super virtutibus heroicis. Apud Curiam episcopalem Ovetensem processus canonicus est celebratus anno MCMLXXVI de asserta Dei Servae deprecationi tributa mira sanatione, quae anno MCMLXX evenit adulescenti cuidam graviter laeso in autoraedae casu.

Causa a peritis proin Congregationis de Causis Sanctorum ponderata, die tricesimo mensis Iunii anno MCMXCII decretum super miro coram Nobis est promulgatum. Ritus autem beatificationis ut proximi mensis Septembris vicesimo septimo die Romae celebraretur statuimus.

Hodie igitur, Romae, in area Petriana, inter sacra sollemnia, hanc formulam sumus elocuti:

«Nos, vota Fratrum Nostrorum Desmondi Connell, Archiepiscopi Dublinensis, Richardi Blazquez Perez, Episcopi Palentini, Ennii Antonelli, Archiepiscopi Perusini-Civitatis Plebis, Antonii Quarracino, Archiepiscopi Bonaërensis, Aloisii Mariae de Larrea y Legarreta, Episcopi Flaviobrigensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Dermitius O'Hurley, Margarita Bermingham vidua Ball, Franciscus Taylor et quattuordecim Socii, Raphaël Arnáiz Barón, Leonia Francisca Salesia Aviat, Nazaria Ignatia a Sancta Teresia a Iesu March Mesa et Maria Iosepha a Corde Iesu Sancho de Guerra Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Dermitii O'Hurley, Margaritae Bermingham viduae Ball, Francisci Taylor et quattuordecim Sociorum die vicesima mensis Iunii; Raphaëlis Arnáiz Barón die vicesima sexta mensis Aprilis; Leoniae Franciscae Salesiae Aviat die decima mensis Ianuarii; Nazariae Ignatiae a Sancta Teresia a Iesu March Mesa die sexta mensis Iulii; et Mariae Iosephae a Corde Iesu Sancho de Guerra die vicesima mensis Martii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quae autem per has Litteras decrevimus, ea firma et nunc et in posterum esse volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die vicesimo septimo mensis Septembris, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretaries Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 

top