VENERABILI DEI SERVI DERMITIUS O'HURLEY,
MARGARITA BERMINGHAM VIDUA BALL, FRANCISCUS TAYLOR ET XIV SOCII,
MARTYRES,
IN BEATORUM CATALOGUM REFERUNTUR
«Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis» (Io 8, 31).
Inter clara qui reddiderunt in Iesum Dominum fidelitatis testimonia pariter
ac in eiusdem verbum Ecclesiamque XVII christiani Hiberni annumerandi, quorum
IV episcopi, II sacerdotes dioecesani, IV sacerdotes religiosi, I religiosus
professus, VI laici, quique ad diversas ecclesiasticas circumscriptiones
pertinentes, mortem obire maluerunt quam a Christi corpore seiuncti quod est
Ecclesia (cf. Col 1, 24) vitam ducere. Ipsi enim prudenter et libenter annis
MDLXXIX-MDCLIV suum sanguinem fuderunt, cum in Hibernia adversus Ecclesiam atque
eiusdem filios qui Anglicum regem agnoscere Ecclesiae dominum respuebant
vehemens persecutio flagrabat. Septemdecim Dei Venerabiles hi Servi, quorum
venerantes et mirantes recordamur, quod ad Apostolum Petrum divinus Pastor
dixerat probe sciebant: «Et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque
ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis et quodcumque solveris super
terram erit solutum et in caelis» (Mt 16, 19); et addidit: «Pasce agnos
meos... Pasce oves meas» (Io 21, 15, 17). Sciebant enim ii Romanum Pontificem
Petri Successorem esse et in universali Ecclesia Primatem eundemque perpetuum
et visibile unitatis fundamentum sive Episcoporum sive fidelium coetus. Bene
igitur in hac veritate fundati nullo pacto ab hac veritate discedere voluerunt,
sive blandimentis sive persecutorum minis sive imminenti morte permoti. Itaque
usque ad finem erga Redemptoris disciplinam fideles et cum eius Vicario, Summo
scilicet Pontifice sociati, coronam vitae sunt consecuti (cf. Ap 2, 10).
Primi vitam pro fide impenderunt Patricius O'Healy Ordinis Fratrum Minorum,
Episcopus Maionensis atque sacerdos Conradus O'Rourke eiusdem religiosi
Ordinis, anno MDLXXIX interempti. Eadem testimonia reddiderunt anno MDLXXXI
laici Matthaeus Lambert, Robertus Meyler, Eduardus Cheevers et Patricius
Cavanagh. Archiepiscopus vero Casheliensis, Dermitius O'Hurley, anno MDLXXXIV
necatus, et eodem anno aerumnose post tres annos in carceribus transactos mortua
est Margarita Bermingham vidua viri Ball. Anno autem MDLXXXV dioecesanus
sacerdos Mauricius MacKenraghty interfectus est, et anno MDCII Dominicus
Collins, religiosus professus Societatis Iesu. Anno MDCXI sanguinem fuderunt
Conorus O'Devany Ordinis Fratrum Minorum, Episcopus Dunensis et Connorensis, et
is ab Hiberno primate alter, necnon dioecesanus sacerdos Patricius O'Loughran.
Post diuturnos carceres, anno MDCXXI Franciscus Taylor laicus de vita excessit,
qui matrimonio iunctus complures liberos genuit. Petrus autem Higgins, sacerdos
Ordinis Fratrum Praedicatorum, anno MDCLIII ad supplicium ductus est, et
Terentius Albertus O'Brien, Episcopus Emeliensis, anno MDCLI necatus est.
Ioannes Kearney, Ordinis Fratrum Minorum sacerdos, anno MDCLIII supplicio
affectus est, et Villelmus Tirry, Ordinis S. Augustini sacerdos, anno MDCLIV.
Constantes hi Christi testes veri fidei martyres habiti sunt atque earum
passionum memoria praesens mansit in Hiberniae plebe, at eorum canonizationis
causa tantummodo anno MCMIV incohata est, informativo processu ordinario
celebrato. Anno MCMXV decretum prodiit super Causae introductione, deinde
processus apostolicus constitutus est. Omnibus rebus iure peractis omnibusque
factis feliciter inquisitionibus theologicis, Nobis coram die VI mensis Iulii
anno MCMXCi, decretum foras datum super martyrio.
Decrevimus itaque beatificationis ritum celebratum iri die XXVII mensis
Septembris insequentis anni.
Hanc igitur hoc die inter sacra ediximus formulam:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Desmondi Connell Archiepiscopi Dublinensis,
Richardi Blazquez Perez, Episcopi Palentini, Ennii Antonelli, Archiepiscopi
Perusini-Civitatis Plebis, Antonii Quarracino, Archiepiscopi Bonaerensis,
Aloisii Mariae de Larrea y Lagarreta, Episcopi Flaviobrigensis, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Dermitius O'Hurley, Margarita
Bermingham vidua Ball, Franciscus Taylor et quattuordecim Socii, Raphaël Arnáiz
Barón, Leonia Francisca Salesia Aviat, Nazaria Ignatia a Sancta Teresia a Iesu
March Mesa et Maria Iosepha a Corde Iesu Sancho de Guerra Beatorum nomine in
posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum, natali: Dermitii O'Hurley,
Margaritae Bermingham viduae Ball, Francisci Taylor et quattuordecim Sociorum
die vicesima Iunii; Raphaëlis Arnáiz Barón die vicesima sexta Aprilis; Leoniae
Franciscae Salesiae Aviat die decima Ianuarii; Nazariae Ignatiae a Sancta
Teresia a Iesu March Mesa die sexta Iulii; et Mariae Iosephae a Corde Iesu
Sancho de Guerra die vicesima Martii in locis et modis iure statutis quotannis
celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere,
contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet. Ceterum hi quidem martyres
admirabili prorsus exemplo praelucent, quandoquidem praeclara reddiderunt fidei
testimonia. Ipsi per haec nostra quoque tempora, quippe qui aevo illo fulserint,
docere possunt et homines erudire, Evangelii praecepta demonstrantes, rebus
terrestris posthabitis. Comminutas idcirco ecclesialis de his testificationibus
tum laetatur tum nova suscipit incitamenta ad altiora patranda et exsequenda.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis
Septembris, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana