SANCTUARIUM BEATAE MARIAE VIRGINIS
LAPURDENSIS,
QUOD IN URBE SANCTI IACOBI IN CHILIA EXSTAT,
AD BASILICAE
MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – In florenti et clarissima
quidem urbe Sancti Iacobi in Chilia probe novimus eminere Sanctuarium Beatae
Mariae Virginis Lapurdensis, quod egregiis praestans artis operibus centrum est
notum cultus marialis, christianae vitae operumque pastoralium et caritatis. Qua
re, cum Venerabilis Frater Carolus Oviedo Cavada, Archiepiscopus Metropolita
eiusdem civitatis, litteris die IX mensis Iulii hoc anno datis, etiam cleri
populique sui nomine petiverit ut idem templum titulo ac dignitate Basilicae
Minoris honestaremus, Nos, peculiare dilectionis Nostrae documentum dilectis
Chiliensibus filiis cupientes praebere, eius sollertis sacrorum Antistitis
precibus libenter obsecundandum esse existimamus. De sententia igitur
Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus,
summa Apostolica Nostra usi potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in
modum Sanctuarium, de quo mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae
Minoris decoramus, factis omnibus iuribus ac liturgicis concessionibus, quae
ecclesiis hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae iuxta
Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX
editum, servanda sunt. Quod faustum ac felix sit Iacobopolitano Praesuli
eiusque clero ac populo pariterque incitet omnes ad praecelsam Dei Genetricem
magis magisque colendam et ad arctius fovendam coniunctionem cum hac Apostolica
Sede. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum raters esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XV mensis Octobris, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana