The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PARTES NOSTRAS

IN CAZAKISTANIA NUNTIATURA APOSTOLICA CONDITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Partes Nostras supremi catholicae Ecclesiae Pastoris esse iudicamus cunctis fidelibus opportuna commodare praesidia, et omnibus bonae voluntatis hominibus ubique terrarum officia Nostra praestare, ut nationes variae spiritalem humanumque progressum quam uberrimum adipiscantur. Nunc autem nominatim de Cazakistania cogitamus, quandoquidem recto ex consilio inter huius Civitatis Gubernium Civile et Apostolicam Sedem publica officiorum vincula inita sunt. Quapropter sententiam excipientes Congregationis pro Episcopis, quae in Natione cuius supra mentio est facta Nuntiatura Apostolica ut conderetur proposuit, Nostra de Apostolica auctoritate, in Cazakistania Nuntiaturam Apostolicam constituimus atque tribuimus pariter iura, privilegia, honores et praerogativas, quae iuris codex ad normam canonum 362-367 confert, praeter pacta conventa cum Civili Gubernio, quod supra memoravimus. Decernimus exinde ut Nuntiaturae sedes in urbe locetur, quae Alma Ata populari sermone appellatur. Quae tandem hasce per Litteras Nostras statuimus firma prorsus Sint nunc et in futurum tempus, suamque habeant vim, contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Octobris, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 

top