CATHEDRALE TEMPLUM KABGAYENSIS
DIOECESIS,
DEO IN HONOREM BEATAE VIRGINIS IMMACULATAE DICATUM,
AD
BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Inter sacras Ruandae aedes eminere novimus
cathedrale templum Kabgayensis dioecesis, Deo in honorem Beatae Mariae Virgins
Immaculatae dicatum, quod anno MCMVI aedificatum praecipua fuit seder
evangelizationis in eadem Africae regione et hac nostra quidem aetate notum est centrum Christianae ac liturgicae vitae necnon
pastoralium socialiumque operum pro bono spirituali atque civili ipsius
Nationis. Qua re, cum Venerabilis Frater Thaddaeus Nsengiyumva, Episcopus
Kabgayensis, litteris die I mensis Augusti hoc anno datis, etiam cleri
populique sui nomine petiverit ut templum idem titulo ac dignitate Basilicae
Minoris honestaremus, Nos, tam sollertis sacrorum Antistis precibus
obsecundandum esse putamus. De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino
et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica Nostra potestate,
harum Litterarum virtute perpetuumque in modum sacram aedem, de qua mentionem
fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, omnibus factis iuribus
et liturgicis concessionibus, quae templis hoc nomine insignitis rite competunt,
iis tamen servatis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX
mensis Novembris anno MCMLXXXIX editurn servanda sunt. Minime vero dubitamus
quin concessus honor haud parum adferat decoris tum isti cathedrali Ecclesiae,
quam Nosmet Ipsi libentes invisimus anno MCMXC per Apostolicum Iter in quosdam
Africae Civitates, turn sollemni Iubilaeo, quo Kabgayenses fideles, Nobis
carissimi, quintum et septuagesimum annum ab incepto Sacerdotio in Ruanda
celebrabunt proximo die festo Immaculatae Conceptionis. Has denique Litteras
sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis
Octobris, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana